{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 96.9","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 96.9","ref":"96.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/96.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/96.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/96.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":453,"text":"Omnibus jussum est ut sc abnegent. Sed ili hoc mundo sancto, bono, reconciliato, salvato; imo salvando, nunc autem spe salvato, Spe enim salvi facti sumus ( Rom. VIII, 24): in hoc ergo mundo, boc est Ecclesia, quæ tota sequitur Christum, universaliter dixit, Qui vult me sequi, abneget semetipsum. Non enim hoc virgines debent audire, et maritatæ non debent, aut vidulæ debent, et nuptæ non debent: aut monaclii debent, et conjugati uon debent; aut clerici debent, et laici non debent: sed universa Ecclesia, universum corpus, cuncta membra per oflicia propria distincta et distributa, sequantur Cbristum. Tota sequatur ipsa unica, scquatur columba. sequatur sponsa, sequatur redempta et dotata sanguine sponsi. Habet ibi locum suum integritas virginalis; habet ibi locum suum con tinentia vidualis; habet ibi locurn suum pudicitia conjugalis: non ibi habet locum suum adulterium; non ibi habet locum suum illicita et punienda Iascivia. Ista autem membra quæ habent ibi locum suum in genere suo, et in loco suo, ct in suo modo, sequantur Christum; abnegent se, id cst non præsumant de se; tollant crucem suam, id est, tolerent in muodo pro Christo quidquid intulerit mundus. Ament eum qui solus non decipit, qui solus non fallitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promittit. Sed quia non modo dat, titubat fides. Dura, persevera, tolcra, porta dilationem, et tulisti cruccm. CAPUT VIII. — iO. Varii gradus sequentium Christum, quidve in illis sit retro respicere. Non dicat virgo: Sola ibi ero. Non enim sola ibi erit Maria, sed crit ibi et Anna vidua. Non dicat nupta: Vidua ibi erit, non ego. Non enim erit ibi Anna, et non ibi erit Susanna. Sed plane inde se probent qui ibi futuri sunt, at qui habent hic inferiorem locum, non invideant, sed diligant in aliis meliorem locum. Etenim, verbi gratia, fratres mei, ut advertatis: conjugalem vitam quisque elegit, continentem vitam quisque elegit; si ille qui elegit vitam conjugalem, concupiverit adulteria, Tetro respexit; itlud concupivit quod illicitum esu Qui vero a continentia ad nuptias postea redire voluerit, retro respexit: licitum clegit, et retro respexit. Ergo damnandæ sunt nuptiæ? Nou. Non sunt damnandæ nuptiæ: sed ille qui ca3 elegit, quo accesserat vide. Jam ante ierat. Quando vivebat lascive adolescens, nuptiæ ante illum erant; ad eas se tendebat: cum vero elegit continentiam, nuptiæ post illum suut. Memores estote, ait Dominus, uxoris Lot ( Luc. XVII, 32 ). Uxor Lot retro respiciendo remansit ( Gen. XIX, 26 ). Quisque ergo quo po:uit pervenire, inde timeat retro respicere: et ambulet in via, sequatur Christum: qune retro oblitus, in ca quæ ante sunt extentus, secundum intentionem intus sequatur ad palmam vocationis Dei in Christo Jesu ( Philipp. III, 13,14). Conjugati præponant sibi innuptos; fateantur cos esse meliores: in eis diligant quod ipsi non habent; et in illis Christum ament.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 96.8.148-177","label":"96.8.148 to 96.8.177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/96.8.148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/96.8.148"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 97.1","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/97.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/97.1"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}