{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-4","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-4","ref":"1-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":241,"text":"Quadragesimæ tempus operibus pietatis et humilitatis fervere debet. Anniversario reditu Quadragesimæ tempus advenit, quo vobis exhortatio nostra debetur: quia et vos tempori congrua Domino opera vestra debctis: quæ tamen non Domitio utilia possint esse, sed vobis. Orationibus, jejuniis, eleemosynis et alia quidem tempora debent christiano fervere: verumtamen et illos qui diebus aliis in bis pigri sunt, debet ista solemnitas excitare; et ii qui per alios dies ad ista sunt alacres, nunc ea debent ferventius exercere. Tempus quippe humilitatis nostræ vita in hoc sæculo est, quam dies significant isti, Domino pro nohis Christo, qui semel moriendo passus est, velut annis omnibus revoluta solemnitate passuro. Quod enim semel in toto tempore factum est, ut vita Rostra novaretur; celebratur annis omnibus, ut in memoriam revocetur. Si ergo veracissimæ pietatis affectu, toto peregrinationis hujus tempore, quo in mediis tentationibus vivimus, humiles corde esse debemus: quanto magis his diebus, quibus ipsum tempus humilitatis nostræ non solum vivendo agimus, sed etiam cclebrando significainus? Humiles esse nos docuit humilitas Christi, quia impiis moriendo cessit: excelsos nos facit celsiludo Christi, quia pios resurgendo præcessit. Si enim commortui sumus, ait Apostolus, et convivemus: si toleramus, et conregnabimus (II Tim. II. ii et 12). Unum horum modo, tanquam ejus propinquante passione; alterum post Pascha, tanquam ejus resurrectione completa, devotione debita celebramus. Tunc enim post dies hujus humilitatis, eMam nostræ celsitudinis tempus, ctsi noudum videndo agere vacat; jam ta men præmeditando significare delectat. Nunc itaque orationibus ingemiscamus instantius: tunc uberius exhilarabimur laudibus.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 205.3","label":"Classis Ii. De Tempore, Sermon 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/205.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/205.3"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2-4","label":"Classis Ii. De Tempore, in Quadragesima, n 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-4"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}