{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 188.4.1-24","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 188.4.1-24","ref":"188.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/188.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/188.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/188.4.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":288,"text":"CAPUT PRIMUM. — 1. Verbum Dei explicari ab homine non potest. Filium Dei, sicuti est apud Pa. trem æqualis ilii et coæternus, in quo condita sunt omnia in cœlo et in terra, visibilia et invisibilia, Verbum Dei et Dcum, vitam et lucem hominum, si laudare moliamur; non mirum cst qnod nulla humana cogitalio, nullus sermo sufOciat. Quomodo enim laudare digne valeat lingua nostra, quem eor nostrum adhuc videre non valet, ubi oculum condidit quo possit videri, si purgetur iniquitasI, si sanetur infirmitas, et fiant beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8)? Non mirum est, inquam, nos non mvenire, quibus verbis unum Verbum dicamus, in quo dictum est ut essemus, qui de ino aliquid diceremus. Hæc enim verba cogitata atque prolata mens nostra format, illo autem Verbo ipsa formatur. Nee eo modo facit homo verba, quo modo est factus ipse per Verbum: quia nee eo modo genuit Pater unicum Verbum, quo modo feeit cuncta per Verbum. Deum quippe genuit Deus; sed simul gignens et genitus unus est Deus. bandum autem fecit Deus; mundus transit, et permanet Deus. Et sicut ea quæ facta sunt, se ipsa utique non fecerunt: sie a nullo factus est, per quem Nen omnia potuerunt. Non igitur mirum, si homo factus inter omnia, verbis nonexplicat Verbum. per quod facto sunt omnia. CAPUT II. — 2. Verbum æternum nostri Mansa natum in tempore. Hac itaque paululum aares et animos advertamus, si forte valeamus aliquid congruum dignumque dicere, non ex eo quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: sed ex eo quod Verbum caro factum est: si forte dicatur a nobis per quod habituvit in nobis (Joan. I, 1,14); si forte ibi possit esse dicibilis, ubi voluit esse visibilis.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 187.4","label":"Classis Ii. De Tempore, Sermon 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/187.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/187.4"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 188.4.25-46","label":"188.4.25 to 188.4.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/188.4.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/188.4.25"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}