{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 190.4.55-85","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 190.4.55-85","ref":"190.4.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/190.4.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/190.4.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/190.4.55.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":288,"text":"Concipitur, nascitur, infans cst. Quis est iste infans? Infans enim dicitur, quod non possit fari, id est loqui. Ergo et infans, et Verbum est. Per carnem tacet, per Angelos docet. Nuntiatur pastoribus princeps pastorque pastorum: et in præsepi jacet fidelium cibaria jumetorum. Prædictum cnim fuerat per Prophetam: Agnovit bos possessorem suum, et asinus præsepe Domini sui (Isai. I, 3). Ideo in asello sedit, quando Jerusalem cum laudibus multitudinis præcedentis ct consequeutis intravit (Matth. XXI, 1-9). Et nos agnoscamus, ad præsepe accedamus, cibaria manducemus, Dominum rectoremque portemus; ut ad coelestem Jerusalem illo ducente veniamus. Infirma cst Christi ei matre nativitas; sed ex Patre ampla majestas. Habet in diebus temporalibus temporalem diem; sed ipse est dies æternus ex æterno die. Celebranda Christi nativitas. Merito psalmi ejus tanquam voce tubæ cœlestis accendimur, ubi audimus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terro. Cantate Domino, et benedicite nomen ejux (Psal. xcv, i et 2). Agnoscamus ergo, et annuntiemus diem ex die, qui in carne natus est ista die. Dies Filius ex die Paire, Deus ex Dco, lumen ex lumine. Hoc et enim salutare, de quo alibi dicitur: Deus,,creatur Moliri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos: ut cognoscamus in terra viam mam, in omnibus gentibus salutare tuum ( Psal. LXVI, 2, 3). Quod dixit, in terra, hoc repetivit, in omnibus gentibus: et quod dixit, viam tuam, hoc repetivit, salutare tuum. Ipsum Dominum dixisse meminimus, Ego sum via (Joan. XIV, 6). Et modo cum Evangelium legeretur, audivimus Simeonem beatissimum senem responsum accepisse divinum, quod non gustaret mortem, nisi prius vidisset Christum Domini. Qui cum accepisset in manibus infantem Christum, et cognovisset parvulum magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum, in pace: quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 190.4.31-54","label":"190.4.31 to 190.4.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/190.4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/190.4.31"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 190.4.86-94","label":"190.4.86 to 190.4.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/190.4.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/190.4.86"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}