{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 192","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/192.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":244,"text":"Sicut Domino nostro cantavimus, ila illo adjuvante faciamus. Omnis enim dies a Domino factus est: uon tamen sinc causa de aliquo præcipue scriptum est, Hic est dies quem fecit Dominus. Legimus cum Deus conderet cælum et terram, quia dixit, Fiat lux; et facta est lux. Et vocavit Deua lucem, diem; et tenebras, noctem ( Gen. I, 3, 5). Sed est alius dies certus nobis et præcipue commendandus, de quo dicit Apostolus: Sicut in die honeste ambulemua. Dies iste vulgaris quotidianus, oriente sole et occ!dente perficitur. Est alius dies, quo fulget verbum Dci in cordibus fidelium, et pellit tenebras, non oculorum, sed morum malorum. Ipsum ergo agnoscamus, in ipso gaudeamus. Audiamus Apostoluin dicentem, « Filii enim lucis sumus, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum ( I Theu. v, 5). Sicut in die honeste ambulemus: non in comessa. tionibus ct ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et æmulatione; sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis » (Rom. XIII, 13, 14). Hoc si facitis, toto eorde cantatis, Bic eat dies quem fecit Dominus. Quod enim cantatis, vos estis, si bene vivatis. Quam multi per hos dies inebriantur? Quam multi per hos dies, parum est quia inebriantur, insuper etiam turpiter crudeliterque rixantur? Tales non cantant, Hic eat dies quem fecit Dominus. Respon. det eis Dominus: Tenebræ estis; non ego feci vos. Si vultis esse dies quem fecit Dominus, bene vivite; et habebitis lucem veritatis, quæ nunquam occasum faciet in cordibus vestris.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 191","label":"Classis Ii. De Tempore, Fragmentum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/191"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-7","label":"Classis Ii. De Tempore, De resurrectione Christi secundum Marcum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-7"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}