{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 199.2.32-47","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 199.2.32-47","ref":"199.2.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/199.2.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/199.2.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/199.2.32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":283,"text":"Verunuamen propter nos, quibus de Scripturis suis sanctis innolescero voluit, ipsos etiam Magos quibus tam clarum signum in cipio dedcrat, et quorum cordibus se in Judæa nalum esse revelaverat, Prophetis tamen suis de se credere vutuit. Quærendo enim civitatem in qua natus erat, quem videre et adorare cupiebant, necesse habuerunt percoatari principes Judæorum; ut illi de sancta Scriptura, quam ill ore, non in corde gestabant, inlideles fidelibus de gratia fidei responderent, mendaces a se, veraces contra se. Quantum enim erat, ut illis quærentibus Christum comites fierent, cum ab eis audissent quod visa su lla ejus venirent eum adorare cupienles; ipsi cos ad Bethlehem Judæ, quam de Libris divinis indicaverant, ducerent, pariter viderent, paritcr intelligerent, pariter adorarent? Nunc vero aliis demonstrato vitæ fonte, ipsi sunt mortui siccitate. Facti sunt cis tanquam lapides ad milliaria I: viatoribus ambulantibus aliquid ostenderunt, sed ipsi stolidi atque immobiles remanserunt. Magi quærebant, ut invenirent: Herodes quærebat, ut perderet: Judæi civitatem nascentis legebant, tempus venientis non intelligebant. Inter Magorum pium amorem, et ilerodis crudelem timorem, illi evanuerunt Bethlehem demonstrantes: Christum autem qui ibi natus est, non tunc quæsitum, sed visum postea negaturi *, nee tunc infantem, sed loquentem postea necaturi. Felix potius infantum ignorantia, quos Herodes persecutus est territus, quam isterum scientia quos consuluit perturbatus. Illi pro Christo potuerunt pati, quem nondum potcraut confiteri: isti docentis non seculi sunt veritatem, cujus nascentis potuerunt nosse civitatem. CAPUT II. — 3. Error de sidereis fatis. Magos sane ad ipsum proprie locum, uhi Deus Verbum infans crat, illa stella perduxit. Hic jain erubescat stultitia sacrilega, et quadaui, ut sic dicam, indocta doctrina, quæ ideo putat Christum sub stellarum decreto esse natum, quia scriptum est in Evangelio, quando natus est, stellam ejus Magos iu Oriente vidisse.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 199.2.1-31","label":"199.2.1 to 199.2.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/199.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/199.2.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 199.2.48-60","label":"199.2.48 to 199.2.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/199.2.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/199.2.48"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}