{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2.30-51","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2.30-51","ref":"2.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":287,"text":"Ile enim rex, ultor impiorum regum, et reclor piorum, non iia natus est, ut reges nascuntur in sæculo; quia et ille natus est x cujus regpum non est de hoc sæculo. Nobilitas fuit nascentis, in virginitate parientis; et nobilitas parientis, xn divinitate nascentis. Denique cum tam multi jam nati atque defuncti essent reges Judæorum, nunquam quemquam eorum adorandum Magi quæsierunt: quia nec quepiquam corum cœlo loquente didicerunt. CAPUT II. - 3. Judœorum cæcitas in, ipsa illuminatione Magorum. Scripturæ apud Judæos propter Gentium fidem relictæ. Verumtamen, quod prætereundum non est, hæc Magorum illuminatio magnum testimonium cæcitatis exstitit Judæorum. In terra corum isti requirebant, quem illi in sua non agnoscebant. Apud cos isti infantem invenerunt, quem illi apud se docentem negaverunt 3. In liis terris de longinquo isti peregrini puerum Christum Dondum verba promentem adoraverunt, ubi cives illi juvenem miracula facientem crucifixerunt. Isti in membris parvis Deum agno. verunt 4; illi in, factis magnis nee tanquam homini pepercerunt: quasi plus fuerit videre novam stellam in ejus nativitate fulgantem, quam solem ejus in morte lugentem. Jam voro quod eadem stella, qua; Magos perduxit ad locum ubi erat cum matre virgine Deus infans, quæ utique poterat eos et ad ipsam perducere civitatem, se tamen subtraxit, nec cis prorsus apparuit, donec de civitate, in qua Christus nasceretur, iidem ipsi interrogarentur Juriaci, ut ipsi eam secundum divinæ Scripturæ testimonium nominarent, ipsi diCerent, In Bethlehem Judæ. Sic enim scriptum est: Et tu Bethlehem. terra Juda, uon es minima in principibua Juda: ex ie enim exiet dux qui rege' populum meum Isræl (Matth. II, 1-6): quid aliud hic significavit divina providentia, nisi apud Judæos sudas divinas Litteras remansuras, quibus Gentes instruerentur, illi excæcarentur; quas portarent non ad adjutonam salutis suæ, sed ad testimonium salutis nostræ?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2.1-29","label":"2.1 to 2.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2.52-73","label":"2.52 to 2.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2.52"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}