{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 208.1.25-49","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 208.1.25-49","ref":"208.1.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/208.1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/208.1.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/208.1.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":296,"text":"VII, 5 ). Quod enim et aliis diebus utiliter lit, nimis inverecundum est si modo non fiat. Arbitror onerosum non esse debere, anitiversaria observatione solemnibus diebus hoc faccre conjugatos, quod viduæ ex quadam viLe parte professæ sunt, quod tota vita sanctæ virgines susceperunt. i: Eleemosynæ opera amplificanda. Eleemosynæ genus, parcere inimicis. Jam vero eleemosynas bis diebus augere, quodam modo ex debito est. Uhi enim justius quam miserendo impenditis, quod vobis abstinendo demitis? Et quid iniquius, quam ut quod minuH erogat abstinentia, servet permanens avaritia,:ut consumat ditata luxuria? Intendite itaque quibus dcbeatis quod vobis denegatis; ut quod detrahit temperantia voluptati, addat misericordia charitati. Quid jain dicam de illo opere misericordiæ, ubi nibil de apothecis, nihil de-sacculo impenditur, sed ex corde dimittitur; quod magis si maneat, quam si recedat, incipit esse damnosum? Iram dico adversus aliquem in corde sorvatam. Quid autem stultius, quam inimicum forinsecus devitare, et mulio pejorem in præcordiis intimis retinere? Unde Apostolus dicit, Sol non occidat super iracundiam vestram; moxque subjungit, Neque delis locum diabolo ( Ephes. IV, 26 et 27). Tanquant hoc agat, qui non cito iram pellit ex,animo, ut per illam velut per januam aditum præstet diabolo. Primitus itaque agendum est, ut super iram non occidat me sol; ne deserat ipsam mentem justitiæ sol. Sed in cujus pectore adhuc usque permansit, pellat eam saltem jam proximus dies Dominicæ passionis, qui non est iratus interfectoribus suis, pro quibus in ligno pendens et precem fudit et sanguinem (Luc. XXIII, 34). In cujuscumque ergo vestrum pectore usque ad istos sanctos dies fronte impudentissima purduravit, nunc inde saltem ira discedat (Eccle. XI, 10). ut oratio secura procedat: nec offendat, aut palpi tet, aut sub conscientie stimulis obmutescat, cum ad eum locum venerit, ubi dicendum est, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitaribus nostris (Matth.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 208.1.1-24","label":"208.1.1 to 208.1.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/208.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/208.1.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 208.1.50-57","label":"208.1.50 to 208.1.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/208.1.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/208.1.50"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}