{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 209.1","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 209.1","ref":"209.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/209.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/209.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/209.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":217,"text":"Quadragesimali observatione finiendæ inimicitiæ. Tria vitia, quibus inimicitiæ vivunt. Solemne tempus advenit, quando de anima attentius cogitanda et corpore castigando vestram commoneam Charitatem. Ili sunt enim quadraginta' dies sacratissimi toto orbe terrarum, quos propinquante Pascha universus mundus, quem Deus in Christo reconciliat sibi, prædicanda devotione concelebrat. Si quas inimicitiæ, quæ vel nasci non debuerunt, vel cito mori dcbuerunt, et tamen usque ad hoc tempus sive negligentia, sive pertinacia, sive non modesta, sed superba verecundia, inter fratres perdurare potuerunt; saltem modo finiantur. Super quas sol non debuit occidere (Ephes. IV, 26), saltem post multos solis ortus et occasus, etiam ipsæ suo tandem aliquando exstinguantur occasu, nec ulterius ullo renoventur exoptu. Negligens inimicitias finire obliviseitur; pertinax veniam non vult concedere, cum rogatur; superbe verecundus veniam petere dedignatur. His tribus vitiis inimicitiæ vivunt: sed animas. in quibus noe moriuntur, occ!- dunt. Vigilet contra negligentiam memoria, contra pertinaciam misericordia, contra superbam verecundiam submissa prudentia. Qui se concordiæ recolit nogleclorem, excutiat expergiscendo torporem: qui se cupit esse. sui debitoris exactorem, Dei se cogitet debitorem: qui erubescit petcre ut sibi. frater ignoscat, vincatper bonum timorem malum pudorem: ut noxiis inimicitiis finitis, ut eis mortuis, vos vivatis. Totum hoc charitas agit, quæ non agit perperam (ICor. XIII, 4). Charitas, fratres mci, in quantum adest, exerceatur bene vivendo; in quantum autem minus est, impetretur petendo.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 208.1.50-57","label":"208.1.50 to 208.1.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/208.1.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/208.1.50"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 209.2","label":"Classis Ii. De Tempore, Sermon 209","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/209.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/209.2"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}