{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 209.3","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 209.3","ref":"209.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/209.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/209.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/209.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":202,"text":"Abstinentia qualis suscipienda. Admonemus etiam eos qui se a carnibus abstinent, ne vasa in quibus sunt coctæ tanquam immunda devitent. Sic enim loquens Apostolus ait: Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Quod enim fit in bujusmodi observationibus sana doctrina, non fit causa immunditiæ devitandæ, sed concupiscentiæ refrenandæ. Unde et illi qui sic se a carnibus temperant, ut alias escas et difficilioris præparationis et pretii majoris inquirant, multum errant. Non enim est boc suscipere abstinentiam, sed mutare luxuriam. Quomodo istis dicturi sumus, ut quod sibi detrahunt dent pauperi, a quibas solitus ita cibus relinquitur, ut in alio comparando sumptus augrater? Estote ergo his diebus et crebrius jejunantes, et vobis parcius impendentes, et egenis largius tribuentes. A conjugali quoque concubitu, hi dies postulant continentiam: Ad tempus, ait Apostolus, ut vacetis erationi: et iterum revertimini in idipsum, ue tentet vos satanas propter intemperantiam vestram ( I Cor. VII, 5). Non est hoc arduum atque difficile diebus paocis fidelibus conjugalis, quod a certo vitro articulo usque in finem sanctæ viduæ suscepcrunt, quod tota vita sanctæ virgines faciunt. Atque in his omnibus ferveatdevotio, comprimatur elatio. Neino sic gaudeat de bono largitatis, ut bonum amittat bumilitatis. Omnia vero cætera Dei dona non faciunt prodesse aliquid, nisi adsit vinculum charitatis.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 209.2","label":"Classis Ii. De Tempore, Sermon 209","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/209.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/209.2"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 210.2.1-23","label":"210.2.1 to 210.2.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/210.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/210.2.1"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}