{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 214.3","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 214.3","ref":"214.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/214.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/214.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/214.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":289,"text":"Omnipotens iniquis multa contra ejus voluntatem facientibus non superatur. Nec ideo credant iniqui Deum non esse omnipotentem, quia multa contra ejus faciunt voluntatem. Quia et cum faciunt quod non vult, hoc de cis facit quod ipse vult. Nullo modo igitur omnipotentis vel mutant, vel superant voluntatem: sive homo juste damnetur, sive misericorditer liberetur, voluntas omnipotentis impletur. Quod ergo non vult omnipotens, hoc solum non potest. Utitur ergo malis, non secundum eorum pravam, sed secundum suam rectam voluntatem. Nam sicut mali natura sua bona, hoc cst, bono ejus opere male utunlur; sic ipse bonus etiam eorum malis operibus bene utitur, ne omnipotentis voluntas aliqua ex parte vincatur. Si enim non haberet quod bonus de malis juste ac bene faccret, nullo modo eos veI nasci vel vivere sinerct; quos malos ipse non fecit, quia homines fecit: quia non peccata quæ sunt contra naturam, sed naturas ipsas creavit. Malos tamen cos futuros præscius ignorare non potuit: sed sicut noverat quæ ipsi essent mala facturi; sic etiam noverat quæ bona de illis esset ipse facturus. Quis verbis explicet, quis æquiparet Iuulibus, quantum nobis bonum contulerit passio Salvatoris, cujus in remissione peccatorum sanguis effusus est? et tamen tantum hoc bonum per malitiam zabuli, per malitiam Judæorum, per malitiam Judæ traditoris impletum est. Nec cis juste tribuitur bonum, quod per illos Deus, non ipsi hominibus contulcrint: sed eis justc retribuitur supplicium, quoniam nocere voluerunt. Sicut autem aliquid invenire potuimus, quo manifestum esset nobis, quemadmodum Deus etiam malis operibus et Judæorum et Judæ traditoris bene usus est ad nostram redemptionem ac salutem: sic in universa creatura occultis atque abditis sinibus, quos nec oculorum nec mentis acie penetramus, novit quemadmodum malis Deus bene utatur, ut in omnibus quæ nascuntur et administrantur in mu::du, voluntas omnipotentis impleatur.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 214.2","label":"Classis Ii. De Tempore, Sermon 214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/214.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/214.2"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 214.4","label":"Classis Ii. De Tempore, Sermon 214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/214.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/214.4"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}