{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 237.3.27-61","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 237.3.27-61","ref":"237.3.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/237.3.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/237.3.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/237.3.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":282,"text":"Quid est melius, caro, an spiritus? Quid responsuri sumus, nisi spiritum carne esse meliorem? Si ergo, dicit, confitens quia spiritus melior sit quam caro; melius ego de Christo sentio, qui cum spiritum fuisse dico, non carnem. infelix error! Quare? Ego carnem dico fuisse Christum? Tu dicis spiritnm: ego spiritum ct carnem. Non tu melius dicis, sed minus dicis. Audi ergo totum quod dico ego: id est, quod dicit catholica fides, quod dicit fundatissima et serenissima veritas. Tu qui dicis spiritum tantum fuisse Christum; quod est et spiritus noster, id est, anima nostra, hoc dicis tantum fuisse Christum: audi quid dicas. Dico quod dids. Erat ipse spiritus ex ea natura et substantia, unde et noster cst spiritus. Quanto minus dicas, attende. Erat ibi Verbum, erat ibi caro. Tu dicis: Humanus spirilus solus. Ego dico: Verbum, spiritus, corpus; Deus et homo. Si duo nolo dicere, si duas res nolo dicere; isto utor compendio, Deus et homo. Et verus Deus, et verus laornn. Nihil falsum in humanitate, nihil falsum in divinitate. Sed de ipso homine si quæris a me, duo iterum dico: Anima humana, et caro humana. Tu homo es propter animam et carnem: ille Christus propter Deum et hominem. Ecce quod dico. Manichæorum error in discipulorum reprehensione damnatus. Discipuli spiritum se videre putantes, reprehenduntur. Sed tu melius te dicere putas, qnia dicis: Spiritus erat, spiritus apparebat, spiritus videbatur, spiritus in homine conversabatur. line dicis: ut dixi hoc putabant et discipuli. Si nihil mali dicis, si bonum est quod dicis; bonum erat et quod discipuli putabant. Si Dominus sic ecs dimisit, ut hoc putarent; dimittendus es et tu. Hoc enim credebant quod et tu: si bonum est quod tu credis, bonum crat quod illi credebant.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 237.3.1-26","label":"237.3.1 to 237.3.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/237.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/237.3.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 237.3.62-95","label":"237.3.62 to 237.3.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/237.3.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/237.3.62"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}