{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 238.3","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 238.3","ref":"238.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/238.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/238.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/238.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":294,"text":"Contra Donatistas, Ecclesiam esse toto orbe diffusam. Audiamus et de sponsa: quia nescio qui rursus faventes adulteris, volunt veram subvertere, falsamque supponere. Audiamus et de sponsa. Cum ergo tetigissent pedes, manus, carnem, ossa; adjecit Dominus, et ait, Habetis hic aliquid quod manducare1? ut ctiam communicato cibo probaretur verus homo. Accepit, manducavit, dedit; et cuni adhuc trepidarent præ gaudio, ait illis: Nonne hæc dicebam vobis, cum adhuc essem vobiscum? Quare modo non cum illis crat? Quid est, cum adhuc essem vobiscum? Cum adhuc mortalis cssem, quod et vos estis. Quid ergo dicebam vobis? « Quia oportebat impleri omnia quæ scripta sunt in Lege, et in Prophetis, et in Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas; et dixit cis, quia sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. > Tollite veram carnem, non erit vera passio, non erit vera resurrectio. Ecce habes sponsum: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Tene caput: audi de corpore. Quid enim modo debemus ostendere? Qui audivimus sponsum, agnoscamus et sponsam. Et prædicari in nomine ejus pænitentiam et rcmissionem peccatorum. Ubi? unde? quousque? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Ecce habes sponsam. Nemo tibi fabulas vendat, non latret rabics haereticorum de angulo. Toto terrarum orbe Ecclesia diffusa est: omnes gentes habent Ecclesiam '. Nemo vos fallat: ipsa est vera, ipsa est Catholica. Christum non vidimus, hanc videmus: de illo credamus. Aposto!! e contra illum videbant, de ista credebant. Unam rem illi videbant, aliam credebant: et nos e contra unam rem videmus, aliam credamus. Videbant illi Christum, credebant Ecclesiam, quam non vidcbant: vidcmus et nos Ecclesiam, credamus in Christum, quem non videmus; et tenentes quod videmus, perveniemus ad eum quem nondum videmus. Cognoscentes itaque sponsum et sponsam, in tabulis corum eos agnoscamus, ne fn tam sanctis nuptiis litigemus.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 238.2","label":"Classis Ii. De Tempore, Sermon 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/238.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/238.2"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 239.5.1-29","label":"239.5.1 to 239.5.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.1"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}