{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 239.5.30-52","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 239.5.30-52","ref":"239.5.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":282,"text":"Quod ille dixit, Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent; hoc iste dixit, in alia effigie. Alia enim effigies visa est, retentis oculis, non apertis '. Quid ergo, fratres, quoniam Lucas dixit, quod credo vos de lectione hesterna recentissime meminisse, quod cum benedictum frangeret panem, aperti sunt oculi eorum; quid putamus, si tunc aperti sunt oculi eorum, ergo clausis oculis in via cum illo comitabantur, et poterant scire ubi gressus ponerent, si clausos oculos haberent? Aperti sunt ergo ad cognitionem, non ad visionem. Dominus itaque noster Jesus Christus ante panis fractionem ignotus loquitur com hominibus, in panis fractione cognoscitur: quia ibi percipitur, ubi vita aeterna percipitur1. Hospitio suscipitur, qui domum parat in cœlo. Ait enim sccundum evangelistam Joannem: Multae mansiones sunt apud Patrem meum: alioquin dicercm vobis, Ibo parare vobis locum. Sed si iero et paravero, iterum veniens assumam vos (Joan. XIV, i, 5). Hospes in terra esse voluit Dominus cæli, peregrinus in mundo, pcr quem factus est mundus: hospes esse dignatus est, ut tu haberes suscipiendo benedictionem; non quia ille indicebat, cuin hospes intrabat. CAPUT III. — 5. Elias ad viduam mittitur pascendus, ut beneficium prœstetur pascenti. Eliam sanctum famis tempore per corvum Dominus puscebat: et quem persequebantur hominus, ei serviebant aves. AlTerebat servo Dei corvus mane panes, et ad vesperam carnes. Non indigebat ergo ille, qucm Deus ministris avibus pascebat: ct tamen quamvis Elias non indigeret, mittitur ad viduam ill Sarepta, et dicitur eit Vade ad illam viduam, pascet te. Defecerat Deus, ut Elias ad viduam mitteretur? Sed si Deus servo suo sine humano ministerio semper præberet panem, vidua unde haberet mercedem? Mittitur ergo non indigens ad indigentem, non esuriens ad esuricntem; et dicit ad cam: Vade, et affer mihi pusillum, ut manducem.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 239.5.1-29","label":"239.5.1 to 239.5.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 239.5.53-93","label":"239.5.53 to 239.5.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.53"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}