{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 243.6.87-112","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 243.6.87-112","ref":"243.6.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/243.6.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/243.6.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/243.6.87.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":283,"text":"Si aliquid fit, quod et bono corde fieri potest, noli reprehendere: noli tibi amplius quam humanitas exigit usurpare. Cor videre, Dei est: bominum autem non est, nisi de liis quæ manifesta sunt judicare. Nolite ergo, inquit, ante tempus quidquam judicare. Quid est, ante tempus? Sequitur, et dicit: Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum. Quas dixerit tenebras, consequentibus verbis evidenter ostendit: Illuminet, inquit, abscondita tenebrarum. Quid est hoc? Audi quod sequitur: Et manifestabit cogitationes cordis ( I Cor. iv, 5). Hoc est illuminare abscondita tenebrarum, manifestas facere cogitationes cordis. Modo ergo cogitationes nostræ nobis ipsis, singulis quibusquc in luce sunt, quia novimus cas: scd proximis nostris in tenebris sunt, quia non vident cas. Ibi quod nosti te cogitare, et alter sciturus est. Quid times? Modo vis abscondere, modo times publicari cogitatones tuas: forte enim aliquid mali aliquando cogitas, forte aliquid turpe, forte aliquid vanum. Nihil ibi nisi bonum, nihil nisi honestum, nihil nisi verum, nihil nisi purum, nibil nisi sincerum, quando ibi fueris, cogitabis. Quomodo vis videri modo faciem tuam, sic tunc voles videri conscientiam tuam. CAPUT VI. — Nam ct ipsa agnitio, charissimi, ipsa agnitio nonne omnium nostrum erit? Putatis quia me cognituri estis, ideo quia me nostis, ct patrem meum non estis cognituri, quem non nostis, aut nescio quem episcopum, qui ante multos annos in hac ecclesia fuit? Omnes noscetis. Qui ibi erunt, non ideo se agnoscent, quia facies videbunt: majori notitia ibi erit invicem agnitio. Sic videbunt omnes, et multo excellentius, quomodo hic solent videre Prophetæ. Divine videbunt, quando Deo pleni erunt. Nec quod offendat erit, nec quod lateat cognitorem. Membra alia ad usum, alia ad decorem. Erunt ergo ibi membra integra, etiam quae hic pudenda sunt, sed ibi pudenda non erunt.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 243.6.55-86","label":"243.6.55 to 243.6.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/243.6.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/243.6.55"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 243.6.113-133","label":"243.6.113 to 243.6.133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/243.6.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/243.6.113"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}