{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 251.3.68-102","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 251.3.68-102","ref":"251.3.68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/251.3.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/251.3.68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/251.3.68.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":289,"text":"Qui autem volueritis palea esse, inveniemini in magno acervo, sed magno igne incendendo. Littus, finis sæculi. Nou scissum rete, quia nullæ hæreses. Quis magnus, et quis minimus, in regno calorum. Quid ergo? Adduxerunt, inquit, retia ad littus. Petrus attraxit retia ad littus: modo cum Evangelium tegeretur, audistis. Ubi audis littus, intellige finemmaris: ubi audis finem maris, iulellige sæculi finem. In illa piscatione non ad littus attacta sunt. retia: sed ipsi pisces -qui capti sunt, in naviculas fusi sunt. Hic autem traxerunt ad littus. Spera finem sacculi. V nturus est finis; bono dextrorum malo sinistrorum. Et quot pisces? Atraxerunt, inquit, retia habentia pisces centum quinquaginta tres. Et adjecit Evangelista rem necessariam: Ei cum tanti, id est, tam magni essent, non est scissum rete. Magni erunt, sed hæreses non erunt: et ideo magis hæreses non erunt, quia magni erint. Qui sunt magni? Lege verba ipsius Domini in Evangelio, et invenies magnos. Ait enim quodam loco: Nou veni Legemet Prophetas solvere, sed adimplere. CAPUT IV. - Amen enim dico vobis, quoniam quicumque solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit: solverit et docuerit sic; solverit male vivendo, el docuerit bona docendo: minimus vocabitur in regno cœlorum (Matth. v, 17-19). Sed in quo regno cadorum? In Ecclesia quæ modo est; quia et ipsa vocatur regnum coelorum. Nam si non vecaretur regnum cælorum et ista Ecclesia, quae colligit bonos et malos, non diceret ipse Dominus in parabola loquens: Simile eat regnum cœlorum sagenas missœ in mare, quas congregat omniagenera piscium. Sed ecce quid sequitur? Simile eat regnum caelorum sagenœmissœin mare, Sagenae, retia sunt: congregat omnia genera piscium. Sed quid? Trahunt illa ad littus. Hoc in parabola Dominus dicit. Et cum traxerint ad litus, sedent, et colligunt bonos et mittunt in vascula, malos autem projiciunt.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 251.3.32-67","label":"251.3.32 to 251.3.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/251.3.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/251.3.32"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 251.3.103-136","label":"251.3.103 to 251.3.136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/251.3.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/251.3.103"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}