{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 254.7","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 254.7","ref":"254.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/254.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/254.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/254.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":235,"text":"Homo de suo non habet nisi mendacium. V ide, quando dicebas, Quid retribuam? ad illud pcrtinet quod dixisti, Omnis homo mendax ( Psal. CXV, 11-13). Qui enim voluerit dicere quia retribuet aliquid Deo, mendax est (omnia ab illo speranda sunt; a nobis ipsis praeter illum nihil nisi forte peccatum), et mendacium de suo loquitur. Vere plene de suo abundat homo; mendacium omnino hic habet et thesaurum mendaciorum: cor suum mentiatur, quantum potest, uon deficit; fingat quidquid potest, mentiatur quidquid potest. Quare? Quia quod gratis habet, de se habet, non illud emit. Quando venitur ad veritatem, si verax vult esse, non erit de suo. CAPUT VI. — Mendax Petrus de suo. Ubi mendax? Promisit nobis Dominus passionem: et dicit, Absit a te, non fiat illud. Omnis homo mendax. Unde mendax? Ipsum Dominum audi: Non sapis quœ Dei sunt, sed quœ sunt hominis. Verax autem Petrus: quando? Tu es Christus Filius Dei vivi. Unde ista veritas homini mendaci? Ecce homo dicit,Tue. Christus Filius Dei vivi. Quis dicit? Petrus. Quid erat Petrus? Homo, qui dixil verum. Certe, Omnis homo mendax. Ecce, ecce lingua ejus; ecce lingua de lingua ejus: quomodo, Omnis homo mendax? Audi, quia Omnis homo mendax > quia de suo. Ergo unde Petrus verax? Audi ipsam veritatem: Beatus es, Simon Bar-Jona. Unde beatus? de suo? Absit! Quia tibi non revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in cœlis eat (Matth. xvi, 22, 23, 16,17).","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 254.6","label":"Classis Ii. De Tempore, Sermon 254","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/254.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/254.6"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 254.8","label":"Classis Ii. De Tempore, Sermon 254","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/254.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/254.8"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}