{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.2.24-47","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.2.24-47","ref":"270.2.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":292,"text":"Quasi vero alter ab altero separetur; aut quando ad nos veniunt, ipsi angustias patiantur, ac non potius nos dilatemur. Quid sibi ergo vult, Nun potest ille venire, nisi ego abiero? Expedit enim, inquit, vobis ut ego eam. Nam si non iero, Paracletus non veniet ad vos (Joan. xvi, 7). Hoc ergo quid sit, quantum vel capimus, vel aeslimamus, vul ipso donante percipimus, vel quae credimus loquimur I, breviter accipiat Charitas vestra. Videtur mihi, quod discipuli circa formam humanam Domini Christi fucrant occupati, et tanquam homines in homine humano tenebantur affectu. Volebat autem eos affectum potius habere divinum, atque ita de carnalibus facere spirituales: quod non fit homo nisi dono Spiritus sancti. Hoc ergo ait: Mitto vobis donum, quo efficiamini spirituales; donum scilicet Spiritus sancti. Spirituales autem fieri non poteritis, nisi carnales esse destiteritis. Carnales vero esse desistetis, si forma carui. a vestris oculis auferatur, ut forma Dei vestris cordibus inseratur a. Ex hac enim humana forma Dominus, hoc est forma servi, Semetipsum exinanivit formam servi accipiens ( Philipp. II, 7): ex hac igitur forma servi Petri etiam tenebatur affectus, quando cum quem multum amabat, mori timebat. Amabat cnim Dominum Jesum Christum, sicut homo hominem; sicut carnalis carnalem, non sicut spiritualis majestatem. Unde hoc probamus? Quia cum interogasset ipse Dominus discipulos suos, quis ab hominibus diceretur, et aliorum opiniones recolendo dixissent, quod alii eum dicerent Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis; ait illis, Vos autem quem me esse dicitis? Et Petrus unus pro caeteris, unus pro omnibus 4, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Hoc optime, veracissime: merito tale responsum aci Idem Ms., ut fonna Dei vestris mentibus inscratur. - cipere meruit, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui In eælis est.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.2.1-23","label":"270.2.1 to 270.2.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.2.48-72","label":"270.2.48 to 270.2.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.48"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}