{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.2.48-72","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.2.48-72","ref":"270.2.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.48.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":284,"text":"Et ego dico tibi, quia tu dixisti mihi; dixisti, audi; dedisti confessionem, recipe benedictionem: ergo, Et ego dico tibi, Tu es Petrus: qnia ego petra, tu Petrus; neque enim a Petro petra, sed a petra Petrus, quia non a christiano Christus, sed a Christo christianus. Et super hanc petram ædificubo Ecclesiam MMm; non supra Petrum quod tu es; sed supra petram, quam confessus es. Ædificabo autem Ecclesiam meam: ædificabo te, qui in hac responsione figuram gestas Ecclesiæ. Hoc et cætera. propter quod dixcrat, Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi: et audierat, ut meministis, Non tibi revelavit caro et sanguis, id est, humana mens, humana infirmitas, humana imperitia, sed Pater meus qui in cæLis est. Deinde coepit Dominus Jesus suam prædicere passionem, et ostendere quanta esset ab impiis perlaturus. Hic Petrus expavit, et timuit ne periret morte Christus Filius Dei vivi. Utique Christus Filius Dei vivi, bonus de bono, Deus de Dco, vivus de vivo, fons vitæ et vera vita, perdere mortem venerat, non perire a morte. Tamen ut homo Petrus exterritus, cujus erat, ut dixi, circa Christi carnem humanus affectus: Propitius, inquit, tibi esto, Domine; absit! non fiat istud. Et Dominus talia verba digna ct congrua responsione confutat. Quomodo illi confessioni dignam laudem dedit, sic etiam huic trepidationi dignam correptionem I: Redi, inquit, retro, Satana. Ubi est illud, Beatus es, Simon Bar-Jona? Distingue verba laudantis, et coercentis: distingue causas confessionis et trepidationis. Causa confessionis: Non tibi revetavit caro et sanguis, aed Pater meus qui in ccelis est. Causa trepidationis: Non enim sapis quce Dei sunt, sed quæ hominis sunt (Matth. xvi, 13-23). Nollemus ergo ut talibus dicetur, Expedit enim vobis ut ego vadam? Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad ros.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.2.24-47","label":"270.2.24 to 270.2.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.24"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.2.73-82","label":"270.2.73 to 270.2.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.2.73"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}