{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.7.28-51","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.7.28-51","ref":"270.7.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.7.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.7.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.7.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013c"},"verse":false,"words":302,"text":"Qui enim fecerit, inquit, et sic docuerit magnus vocabitur in regno cœlorum ( Matth. V, 19). Ergo capti sunt pisces magni numero centum quinquaginta tres. Quem non moveat, non frustra istum numeruin commemorari? Non enim vere nihil significans Dominus, aut hoc ipsum diceret, Mittite retia; aut pertineret ad eum ut in partem dexteram mitterentur. Significat etiam iste numerus centum quinquaginta tres: et pertinuit ad Evangelistam di. cere, quasi respexisset primam illam capturam, ubi retia disrupta schismata significaverunt; quia in iila Ecclesia vitæ æternæ nulla erunt schismata, quia nulla dissensio; omnes magni, quia cbaritate pleni: quasi ergo illud quod primo factum est ad signifl canda schismata respexisset, pertinuit ad cum dicere in ista secunda captura, Et cum tam magni essent, retia non sunt disrupta (Joan. XXI, 1-11). Quid itaque dextera pars significaverit, dictum est, quia omnes boni. Quid magnitudo, dictum est, quia qui fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno cœlorum. Quid etiam illud quod retia non sunt disrupta, dicium est, quia tunc non sunt schismata. Quid ergo centum quinquaginta tres? Numerus iste non utique ipse erit sanctornm numerus. Neque enim centum quinquaginta tres erunt sancti; cum soli illi, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, duodecies duodena millia commemorentur (Apoc. XIV, 1-4). Sed iste numcrus, tanquam arbor, a quodam seminc videtur succrescere. Semen autem hujus magni numeri quidam minor numerus est, qui est dccein et septem. Decem et septem faciunt centum quinquaginta tres. Si vero computes ab uno usque ad decem ci septem, et addas numeros omnes: nam si ab uno usquc ad decem septem numeros non addas, quos commemoras totos, non erunt nisi decem et septem: si autem ita numeres: unum, duo, tria; sicut unum ct duo et tria faciunt sex, sex quatuor et quinque faciunt quindecim: sic pervenis usque ad decem et septem, portans in digitis centum quinquaginta tres.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.7.1-27","label":"270.7.1 to 270.7.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.7.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.7.52-56","label":"270.7.52 to 270.7.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.7.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/270.7.52"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}