{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2-4","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2-4","ref":"2-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2-4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013d"},"verse":false,"words":269,"text":"CAPUT II. — A. Amandus Deus propter ipsum, et proximus propter Deum. Amemus, gratis amemus: Deum enim amamus, quo nihil melius invenimus. Ipsum amemus propter ipsum, ct nos in ipso, tamen propter ipsum. Ille enim veraciter amat amicum, qui Deum amat in amico, aut quia est in illo, aut ut sit in illo. Hæc est vera dilectio: propter aliud si nos diligimus, odimus potius quam diligimus. Qni enim amat iniquitatem: quid odit? forte vicinum suum, forte vicinam suam? Expavescat, odit animam suam (Psal. X 6). Odium animæ, amor nequitiæ. Ergo contra odium ncquitiic, amor animæ. Qui diligitis Dominum, odio habete malum (Psal. XCVI, 10). Bonus cst Deus, malum est quod amas, et te ipsum malum amas: quomodo amas Deum, cum adhuc amas quod odit Dens? Audisti cnitn quia Deus dilexit nos (I Joan. IV, 10): et verum est, dilexit nos; et quales dilexerit, si attendamus, crubescimus. Sed ideo non crubescimus, quia diligendo lalcs, fecit esse non tales. Erubescimus recordatione præteritorum, gaudemus spe futurorum. Quare enim jam erubescamus quod fuimus, et non potius confidamus quia spe salvi facti sumus? Denique audivimus, Accedite ad eum, ct illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Si rccedat lumen, redis ad confusionem I. Accedite ad eum, et illununamini. Ergo ille lumen, nos sinc illo tenebrae. Si recesseris a lumine, in tuis tene- Uris remanebis: si ergo accesseris, non de tuo lucebis, Fuistis enim aliquando tenebræ, ait Apostolis fidclibus ex infidelibus: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8). Si ergo lux in Domino, tenebrae sine Domino. Porro si lux in Domino, et tenebræ sine Domino; accedite ad cnm, et illuminamini.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 1-7","label":"Classis Iii. De Sanctis, tu Dedicatione Ecclesiæ, I (b)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/1-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/1-7"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 3-4","label":"Classis Iii. De Sanctis, tu Dedicatione Ecclesiæ, I (b)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/3-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/3-4"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}