{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.23-48","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.23-48","ref":"2.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013d"},"verse":false,"words":282,"text":"Si discutiendum est hoc, discutiendum est utique propter illos, non propter nos. Fratres enim nostri sunt, permoti sunt profunditate qua:stionis; sed regi debuerunt gubernacula auctoritatis. Cum enim dicunt non esse baptizandos salutis et vitae æternæ percipiendæ causa, scil tantummodo regni caelorum et regni Dei; baptizandos quidem fatentur, sed non propter vitam aeternam, sed propter regnum cælorum. Quid de vita æterna? Habebunt, inquiunt. Quare babebunt? Quia nullum peccatum habent, et ad damnationem pertinere non possunt. Ergo est vita aeterna extra regnum cœlorum? CAPUT III. — 3. Vitam æternam non esse præter regnum cælorum. Inter dextram ad regnum Dei pertinentium, et sinistram damnatorum nullus medius locus. Primus hic error aversandus ab auribus, exstirpandus a mentibus. Hoc novum in Ecclesia, prius inauditum est, esse vitam æternam præter regnum ccelorum, esse salutem æternam præter regnum Dei. Primo vide, frater, ne forte hinc consentire nobis debeas, quisquis ad regnum Dei non pertinet, eum ad damnationem sine dubio pertinere. Venturus Dominus, et judicaturus de vivis et mortuis, sicut Evangelium loquitur, duas partes facturus est, dextram et sinistram. Sinistris dicturus, Ite in ignem æternum, qui paratus eat diabolo et angelis ejus: dextris dicturus, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Hac regnum nominat, hac cum diabolo damnationem. Nullus retictus est medius locus, ubi ponere queas infantes. De vivis et mortuis judicabitur: alii erunt ad dextram, alii ad sinistram: non novi aliud. Qui inducis medium, recede de medio: non te offendat qui dextram quærit. Et te ipsum admoneo: recede de medio, sed noli in sinistram. Si ergo dextra erit et sinistra, et nullum medium locum in Evangelio novimus: ecce in dextra regnum coelorum est, Percipite, inquit, regnum. Qui ibi non est, in sinistra est.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.1-2-22","label":"2.1 to 2.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.1-2"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.49-66","label":"2.49 to 2.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.49"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}