{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.16.27-53","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.16.27-53","ref":"277.16.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.16.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.16.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.16.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013d"},"verse":false,"words":305,"text":"Modo enim vidit eum caro, sed non omnis caro: tunc vero in judicio venientem cum Angelis suis ad judicandos vivos et mortuos, cum audierint vocem cjus omnes qui sunt in monumentis, et processerint alii ad resurrectionem vitæ, alii ad resurreclionem judicii (Joan. v, is, 29), ipsam formam videbunt, quam pro nobis suscipere dignatus est, non solum justi, sed etiam iniqui, alii ad dexteram, alii ad sinistram; quia et qni occiderunt, videbunt in quem pupugerunt (Joan. xix, 37). Videbit ergo omnis caro salutare Dei. Corpus per corpus: quia in vero corpore vcnict judicaturus 1. Sed ad dexteram positis, ct in reginum coelorum missis, sic se demonstraturus est, quomodo jam in corpore videbatur: ct tamen dicebat, Qui diligit me diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi (Id. xiv, 21). Hoc Judæus impius non videbit. Tolletur enim impius, ne videat claritatem Dei (Isai XXVI, 10, sec. LXX). CAPUT XVIII.— 17. Simeon hic oculis vidit salutare Dei. Visibilis Christus in judicio fu.uro. Simeon justus vidit eum et corde, quia cognovit infantem; et oculis vidit, quia portavit infantem. Utroque modo videns eum, agnoscens Dei Filium, et amplectens de Virgine procrcatum: i Nunc dimittis, inquit, Doniine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum I ( Luc. II, 25 50). Videte quid dixerit. Tenebatur enim quousque et oculis videret, quem fide cernebat. Corpus parvulum accepit, corpus amplexus est; corpus videndo, id cst, Dominum in carne cernendo ait, Viderunt oculi mei salutare tuum. Undo scis, ne sic vidcat omnis caro salutnre Ici? ne autem desperemus eum in ca forma venturum ad judicium, quam pro nobis accepit, non in qua semper aqualis Patri permansit; audiamus et hinc vocem Angelorum. Ante oculos discipulorum suorum cum ferretur in cœlum, ct illi attenderent, cumquc corde desideratum aspectu deducerent, audierunt ab Angelis: « Viri Galilæi, quid statis aspicientes in eælum?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.16.1-26","label":"277.16.1 to 277.16.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.16.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.16.54-84","label":"277.16.54 to 277.16.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.16.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.16.54"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}