{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 278.3.164-187","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 278.3.164-187","ref":"278.3.164","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/278.3.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/278.3.164","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/278.3.164.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013d"},"verse":false,"words":302,"text":"Sod quo merito? Ait in ipso psalmo: Quoniam iniguitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper (Psal. I., 11, 5). Si ergo tu agnoscis, ille ignoscit. Sunt autem peccata levia et minuta, quæ dcvilari omnino non possunt, quæ quidem videntur minora 1, scd multitudine premunt. Nam et acervus frumenti minutissimis granis colligitur, ct tamen onerantur inde naves: et si amplius onerentur, demerguntur. Unum fulmen dejicit aliqucm, ct occidit: sed et si pluvia sit nimia, minutissimis guttis tamen multos interficit. lllud uno ictu perimit, illa ex multitudine exstinguit. Magnæ bestiæ uno morsu occidunt hominem: minutæ autem cum fuerint multae congregatæ, plerumque interimunt, et talem perniciem inferunt, ut pœnis hujusmodi gens superba Pharaonis judicari mcrucrit. Si ergo, quamvis minuta sint ista peccata, tamen quia tam multa sunt, ut congregata acervum faciant, quo te premant; bonus est Deus, qui etiam ipsa dimittit, sinc quibus nou potest ista vita duci. Quomodo autem dimittit, si tu non dimittas qu:c in te committuntur? CAPUT XIII. — 13. Sentinare, debita debitoribus nostris dimittendo. Senteulia ista sic est in corde hominis, quomodo cadus, unde sentinatur navis in pelago. Non potest enim nisi aquam admittere pcr rimas compaginis suæ. Paulatim tamen adhibendo tenuem liquorem, facit multam collectionem, ita ut si non exhauriatur, navem opprimat. Sic et in ista vita habenius quasdam mortalitatis fragilitatisque nostrae rimulas, per quas intrat peccatum de fluctibus hujus sæculi. Arripiamus, tanquam sitellam, istam sententiam 2, ut sentinemus, ne demergamur. Dimittamus debita debitoribus nostris, ut diminuat nobis Deus debita nostra. Per hanc sententiam (si fiat, ut vere dicatur) exhauris quidquid influxerat. Sed cautus esto: adhuc enim in mari es. Nam cum hoc semel fcceris, non suflicit, nisi perveneris trajecto isto mari ad illam patric soliditatem et firmitatem, ubi nullis fluctibus quatiaris, nec dimittas quod in te non admittitur, nec tibi dimitti velis quod non admittis.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 278.3.137-163","label":"278.3.137 to 278.3.163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/278.3.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/278.3.137"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 278.3.188-199","label":"278.3.188 to 278.3.199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/278.3.188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/278.3.188"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}