{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.4","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.4","ref":"288.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013d"},"verse":false,"words":384,"text":"Vocis misterio opus est ut verbum insinuetur menti auditoris. Si possim, adjuvante intentione vestra et orationibus, dicere quod volo, puto quia gaudebit qui intelliget: qui autem non intelliget, ignoscat homini laboranti. Deo supplicet miseranti. Etenim et quod loqnor inde est. Inde node loquor, inest cordi quod dicam: sed vocum ministeria laborant ad aures vestras. Quid ergo, fratres? quid ergo? Certe intendistis, certe jam intelligitis, quia verbum erat in corde meo, antequam sibi adhiberet vocem, in qua procederet ad aures vestras. Puto quia intelligant omnes homines: quia quod mihi accidit, hoc omni loquenti. Ecce jam scio quod volo dicere, corde teneo, ministerium vocis inquiro; antequam sonet vox in ore meo, jam tenetur verbum in corde mco. Præcessit ergo verbum vocem meam, et in me prius est verbum, posterior vox: ad te antem, ut intelligas, prior venit voxauri tuæ, ut verbum insinuetur menti tuæ. Nosse enim non posses quod in me fuerat ante vocem, nisi in te fuerit post vocem1. Ergo si vox Joannes, verbum Christus: ante Joannem Christus, sed apud Deum; post Joannem Christus, sed apud nos.Magnum sacramentum,fratres. Intendite, accipite magnitudinem rei etiam atque etia:n. Delectat enim me intellectus vester, et audaciorcm facit ad vos, adjuvantc illo quem praedico, tantillus tantum, homo qualiscumque Verbum Deum. Ipso ergo adjuvante, audacior fio ad vos, et præmissa ista informatione distinctionis vocis ct verbi, quai consequantur insinuo. Personam gerebat Joannes vocis in sacramento: nam non ipse solus vox erat. Omnis enim homo annuntiator Verbi, vox Verbi est. Quod cnim est sonus oris nostri ad verbum quod in corde gestamus, hoc omnis anima pia prædicatrix ad illud Verbum de quo dictum est: In principio eral Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus crat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. 1, 1, 2). Quant. verba, imo quantas voces facit verbum corde coneeptum! Quantos prædicatores fecit Verbum apnd I'atrem manens! Misit Patriarchas, misit Prophetas, misit tot et tantus prænuntiatores suos. Verbum manens voces misit, et post multas praemissas voces, unum ipsum Verbum venit tanquam in vehiculo suo, in voce sna, in carpe sua. Collige ergo tanquam in unum omnes voces, quae praecesserunt Verbum, et cas omnes constitue in persona Joannis. Harum omnium sacramentum ille gestabat, harum omnium persona sacrata at mystica ille unus erat. Ideo proprie dictus est vox, tanquam omnium vocum signaculum atque mystcrium.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.3.62-69","label":"288.3.62 to 288.3.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.3.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.3.62"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.5.1-30","label":"288.5.1 to 288.5.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.5.1"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}