{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 309.4.1-21","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 309.4.1-21","ref":"309.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/309.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/309.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/309.4.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013d"},"verse":false,"words":287,"text":"Cypriani sollicitudo pastoralis. Quid illud quod cum in alium diem dilatus apud custodes esset, atque illuc se multitudo fratrum ac sororum congregans, pro foribus pernoctaret, custodiri puclias præcepit, quanta intentione considerandum? quanta laude prædicandum? quanto præconio commendandum estY Vicina corporis morte, non moriebatur in animo pastoris vigilantia pastoralis; et cura luendi dominici gregis usque ad extremum vitæ hujus diem mente sobria tenebatur: nee excutiebat ab animodiligentiam fidelissimi dispensatoris, manus jam proxima cruenti carnificis. Ita se martyrem cogitabat futurum, ut esse non obliviscerctur episcopum: magis curans quam rationem pastorum principi de commissis sibi ovibus redderet, quam quid infideli proconsuli de fide propria responderet. Amabat quippe eum, qui Petro dixerat, Amas me? Pasce oves meas (Joan. XXII, 17). Et pascebat oves rjus, pro quibus sanguinem fundere iIlum imitans præparabat. Custodiri pucllas præcepit, sciens non solum schabere simplicem Dominum, sed etiam versipellem adversarium. Itaque adversus Iconem aperte frementem in confessione virile pectus armabat, adversus lupum insidiantem gregi sexum femineum muniebat. CAPUT III- — 5. Quomodo sibi consulendum. Dies omnis pro extremo computandus. Proconsulis verba ad Cyprianum, et hujus responsum. 1ta vere sibi consulit, qni Deum judicem cogitat, apnd quem causam gestæ hujus vitæ atquc ab illo sibi muneris injuncti quisque dicturus cst: ubi omnis homo recipit, sicut testatur Apostolus, quai per corpus gessit, sive bonum, sive maium (II Cor. v, 10). Ita sibi consulit, qni ex fide vivens, et satagens ne an extremo præoccupetur die, extremum computat omnem diem, et sic Deo placitos mores perducit usque ad extremum diem. Ila sibi beatus Cyprianus et episcopus misericordissimus, ct martyr fidelissimus, consulebat, non sicut eum lingua subdola diaboli per os possessi a se impii judicis monere videbatur dicens, Consule tibi. Cum enim cjus immobilem mentem videret, quando ei dixit, Jusserunt te principes cærimoniari1;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 309.2","label":"Classis Iii. De Sanctis, Sermon 309","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/309.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/309.2"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 309.4.22-48","label":"309.4.22 to 309.4.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/309.4.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/309.4.22"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}