{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 316.2","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 316.2","ref":"316.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/316.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/316.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/316.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013d"},"verse":false,"words":228,"text":"CAPUT II. — 2. Duri Judæi in Stephanum. Imitetur tamen Dominum suum beatissimus Stephanus. Miro modo inter lapides patiebatur duros, mittentes, quid, nisi quod erant? Ut sciatis quia duros patiebatur; hoc illis dixit: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Mori vis, festinas lapidari, ardes coronari. Vos sem. per Spiritui sancto restitistis. Talia cum diceret, fremebant illi, et stridebant dentibus suis. Adde, Stephane, adde quod non ferant, adde quod sustinere non possint: adde unde te possint Inpidarc, ut inveniamus quod celebrare. Aperti sunt coeli: vidit Martyr martyrum caput; vidit Jesum stantem ad dexteram Patris: vidit, ut non taceret 1. Non illi videbant, sed inridebant; et ideo non videbant, quia invidebant. Non tacuit ille quod vidit, ut perveniret ad eum quem vidit. Ecce, inquit, video caelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram majestatis. Illi continuerunt aures suas, quasi contra blasphemiam. Agnoscitis illos in Psalmo: Sicut aspidis, inquit, surdæ et obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantis, et medicamentum medicatum a sapiente ( Psal. LVII, 5, 6). Sicut enim dicuntur aspides, quando incantantur, ut non prorumpant et exeant de cavernis suis, premcre unam aurem ad terram, et de cauda sibi alteram obturare, et tamen incantator producit illas: sic et isti adhuc in cavernis suis stridebant, quando in suis cordibus aestuabant. Nondum prorumpebant: obturaverunt aures suns. Jam prorumpant, appareant qni sint: ad lapides currant. Cucurrerunt, lapidaverunt.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 316.1","label":"Classis Iii. De Sanctis, Sermon 316","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/316.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/316.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 316.3","label":"Classis Iii. De Sanctis, Sermon 316","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/316.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/316.3"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}