{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 329.1","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 329.1","ref":"329.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/329.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/329.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/329.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013d"},"verse":false,"words":230,"text":"Pretiosa mora Martyrum empta pretio mortis Chriati. Per tam gloriosa sanctorum martyrum gesta, quibus ubique floret Ecclesia, ipsis oculis nostris probamus quam verum sit quod cantavimus, quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus: quando et in conspectu nostro pretiosa est, et in conspectu ejus, pro cujus nomine facta est. Sed pretium mortium istarum mors est uius. Quantas mortes emit unus moriens, qui si non moreretur, granum frumenti non multiplicaretur? Audistis verba ejus cum appropinquaret passioni, id est, cum nostwe appropinquarct redemptioni: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24 et 25). Egil enim in cruce grande commercium; ibi solutus est sacculus pretii nostri: quando latus ejus apertum est lancea percussoris, emanavit inde pretium totius orbis. En pii sunt fideles et martyres: sed martyrum fides proba'a est; toMis est sanguis. Quod illis impensum est, reddiderunt, et impleverunt quod ait sanctus Joannes: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere ( I Joan. III, 16). Et:.libi dicitur: Ad mensam magnam sedisti, diligenter considera quæ apponuntur tibi, quoniam tulia te oportet præparare ( Prov. XXIII, 1, 2). Mensa magna est, ubi epuhc sunt ipse dominus mensæ. Nemo pascH convivas de se ipso: hoc facit Dominus Cinistus; ipse invitator, ipse cibus et potus. Agnoverunt ergo martyres quid comederent et biberent, ut talia redderent.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 318.6","label":"Classis Iii. De Sanctis, Sermon 318","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/318.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/318.6"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 329.2","label":"Classis Iii. De Sanctis, Sermon 329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/329.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/329.2"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}