{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 333.7.41-78","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 333.7.41-78","ref":"333.7.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013d"},"verse":false,"words":289,"text":"Dicis, nostrum; et dicis, da nobis. Quid ergo tibi assignas, quod non Libi ipse dedisti? Quid enim hates quod non accepisti (I Cor. IV, 7). Dicis, nostrum; et, da nobis. Agnosce largitorem, confitere te accipere, ut libenter ille dignetur dare. Quid si non egcres, qui mendicas et superbus es? Annon mendicas, qui panempetis? Panis noster:ternus, Christus in Patris æqualitate; panis noster quotidianus, Christus in carne: æternus sine tempore, quotidianus in tempore. Tamen ipse est panis qui de cælo descendit (Joan. vi, 41). Fortes sunt martyres, firmi sunt martyres: sed panis confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15). CAPUT II. — 2. Paulo merces debita. Eidem prius pro supplicio debito, data gratia. Jam ergo audiamus Paulum apostolum dicentem, cum passioni appropinquarct, de corona sibi parata præsumentem. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummari, fidem servavi: de ccetero superest mihi corona justiti e, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem ejus (II Tim. IV, 7 et 8). Reddet, inquit, mihi Dominus coronam justus judex. Debet ergo quod reddet. Reddet ergo justus judex. Non enim opere inspecto potest negare mercedem. Quod opus inspicit? Bonum certamen certavi, opus est: cursum consummavi, opus csl: fidem servavi, opus est. Superest mihi corona justitiæ, merces est. Sed in mercede tu nihil agis; in opere non solus agis. Corona tibi ab ipso est; opus autem abs te est, sed non nisi ipso atljavante. Cum autem Paulus apostolus, prius Saulus, crudelissimus esset ct immanissimus persecutor, nihil omnino boni merebatur, imo merebatur plurimum mali: merebatur cnim damnari, non cligi. Et ecce subito, cum mala faceret, et mala mereretur, una coelesti voce prosternitur: persecutor dejicitur, prædicator erigitur. Audi eum hoc ipsum confitentem: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 333.7.1-40","label":"333.7.1 to 333.7.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 333.7.79-121","label":"333.7.79 to 333.7.121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.79"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}