{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.2.29-58","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.2.29-58","ref":"243.2.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/243.2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/243.2.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/243.2.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":289,"text":"illis tamen irreligiosum videbatur senioribus non credere. Nullus talis sermo unquam sonuerat dc Susanna. Illi ergo falsi testes; sed noli Deo. Aliud credebat domnus, aliud videbat Dominus: sed quod videbat Dominus, homines nesciebant, senioribus recte credi videbatur. Ergo moriendum erat: sed si caro moreretur, castitas coronaretur. Adfuit Dominus precanti, exaudivit quam noverat: nnn deseruit ne moreretur, cui subvenit ne adulteraretur. Excitavit Dominus spiritum sanctum Danielis adhuc novelli ætate, sed robusti piettat. Qnia ergo crat in co propheticus Spiritus, continuo nequissimorum seniorum vidit fallaciam. Sed qnod ille intuebatur, providendum crat quomodo caeteris monstrarctur. Falsi, inquil, testes sunt; redite in judicium. Sed quod falsi essent, ille noverat, cui propheticus Spiritus revelaverat: docendi erant qui nesciebant. Ergo si judices docendi, testes procul dubio convincendi. Convincens ergo cos, intendens falsitatem testimonii, quam ipse jam noverat, jussit eos ab invicem separari. Interrogavit singulos: unam enim concupiscentiam habere ambo potuerunt, scd unum consilium meditari non potuerunt. Interrogalus est unus, sub quam arborem comprehendisset adulteros; respondit, Sub lentisco. Interrogatus est alius; respondit, Sub ilice. Dissonantia testimoniorum patefecit veritatem, liberavit castitatem (Dan. XIII). Susanæ, qnia liberata est, non major exinde felicitas. Et castitas quidem, fratres, sicut jam dixi, Iihcraretur et coronaretur, etiamsi caro quandoque moritura, illo judicio moreretur. Morituri enim sumus omnes: nec agit quisquam qui cupit evadere, tit mortem auferat; sed ut differat debitum. Hoc omnes tenet, hoc omnes reddituri sumus, quod de Adam traximus; et quod mori nolumus I ab cxactorc hujus debiti non securitas datur, sed dilatio postulatur. Susanna ergo religiosa mulier et pudica conjux erat utique quandoque moritura: et ipsum quandoque si tunc esset, pudicitiæ quid obesset, dum caro conderctur sepulcro, et castitas redderetur Deo, coronaretur a Deo? Putatis enim, fratres, tanquam ad magnum meritum pertinere, si falsi testes non prævaleani adversus innocentem?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.2.1-28","label":"243.2.1 to 243.2.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/243.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/243.2.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.2.59-81","label":"243.2.59 to 243.2.81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/243.2.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/243.2.59"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}