{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.3.35-63","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.3.35-63","ref":"302.3.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":278,"text":"id est, manna quod manducaverunt non illos potuit de morte liberare: non quia ipsum manna mors eis fuit, sed quia eos a morte non liberavit. Ille enim liberaturus erat a morte, qui per manna figurabatur. De coelo certe manna veniebat, attendite quem figurabat: Ego sum, inquit, panis vivus, qui de cælo descendi (Joan.vi, 49, 51). Sicut studiosi autem et bene vigilantes verba dominica attendite, ut proficiatis et legere et audire noveritis. Eumdem, inquit, cibum spiritualem manducaverunt. Quid est, eumdem, nisi quia eum quem etiam nos? Video aliquantum esse ad promendum explicandumque difficile quod dicere institui: sed adjuvabor benevolentia vestra. hæc mihi a Domino impetret facultalem. Eumdem, inquit, cibum spiritualem manducaverunt. Suffecerat ut diceret, Cibum spiritualem manducaverunt. Eumdem, inquit. Eumdem non invenio quomodo intelligam, nisi eum quem manducamus et nos. Quid ergo, ait aliquis, hoc crat mann:, illud, quod ego nunc accipio? Ergo nihil modo venit, si ante jam fuit. Ergo evacuatum est scandalum crucis. Quomodo ergo eumdem, nisi quia addidit spiritualem? Nam qui manna illud sic acceperunt, ut tantummodo indigentiæ suae corporali satisfieri putarent, et ventrem suum pasci, non mentem; nihil magnum manducaverunt, factum satis est eorum indigentiæ. Alios Deus pavit, aliis aliquid nuntiavit. Hi tales cibum corporalem manducaverunt, non cibum spiritualem. Quos ergo dicit patres nostros cibum spiritualem eumdem manducavisse? Quos putamus, fratres, nisi qui vere patres nostri fuerunt? imo patres nostri non fuerunt, sed sunt. Omnes enim illi vivunt. Sic enim quibusdam illis infidelibus dicit Dominus, Patres vestri manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt. Quid est enim, Patres vestri; nisi, quos infidclitate imitamini, quorum vias non credendo et Deo resistendo sectamini? Secundum quem intellectum quibusdam dicit, Vos a patre diabolo estis ( Joan. VIII, 44).","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.3.1-34","label":"302.3.1 to 302.3.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.3.64-88","label":"302.3.64 to 302.3.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.64"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}