{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.3.64-88","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.3.64-88","ref":"302.3.64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.64.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":289,"text":"Neqne enim diabolus aliquem hominem vel potentia creavit, vel generando procreavit: et tamen dicitur pater impiorum, non propter gcnerniionem, sed propter imitationem. Sicut e contra de bonis dicitur, Ergo semen Abrahæ eatis (Galat. m, 29): cum loquatur Gentibus, quae stirpem carnis ex Abrahae genere non ducebant. Filii enim erant, non nascendo, sed imitando. Abrogatur autem et alienatur a perfidis pater Abraham, quando eis Dominus dicit, Si filii Abralue essetis, opera Abrahæ faceretis ( Joan. VIII, 59). Et ut malx arbores de Abrahae paternitatc gloriantes eradicarentur, filii Abrahæ de lapidibus promittuntur (Matth. III, 9). Sicut ergo hoc loco dicit, Patres vestri manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt: non enim intellexerunt quod manducaverunt; itaque non intelligentes, cibum nonnisi corporalem acceperunt: sic et Apostolus dicit, patres nostros, non patres infidelium, non patres impiorum, manducantes et morientes; sed patres nostros, patres fidelium, spiritualem cibum manducasse, et ideo eumdem. Patres nostri, inquit, eumdem cibum spiritualem manducate. runt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Erant enim ibi qui quod manducabant, intelligebant: erant ibi quibus plus Christus in corde, quam manna in ore sapiebat. Quid de aliis loquamur? Inde erat primitus ipse Moyses famulus Dei, fidelis in tota domo ejus (8ebr. III, 2), sciens quid dispensaret, et quia illo tempore ita dispensari deberent clausa pra:sentium, aperta futurorum. Breviter ergo dixerim: quicumque in manna Christum intellexerunt, eumdem quem nos cibum spiritualem manducaverunt; quicumque autem de manna solam saturitatem quæsierunt, patres infidelium manducaverunt, et mortui sunt. Sic etiam eumdem polum: Petra enim Chrisius. Eumdem ergo potum quem nos, sed spiritualem; id est, qui fide capiebatur, non qui corpore hauriebatur. Audistis eumdem potum, Petra erat Christus: non enim alter Christus tunc, aller nunc. Altera quidem illa petra (Exod. XVII, 6), alter lapis quem sibi posuit ad caput Jacob (Gen.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.3.35-63","label":"302.3.35 to 302.3.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.35"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.3.89-102","label":"302.3.89 to 302.3.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.89"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}