{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.4.30-55","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.4.30-55","ref":"302.4.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.4.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.4.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.4.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":287,"text":"Sicut autem Jesus ille non verus, sed figuratus; ila etiam terra promissionis illa non vera, sed figurata. Illa enim populo primo tempora. lis fuit: nobis quae promissa est, aeterna erit. Sed frguris temporalibus promittebantur et prænuntiabantur æterna. Sicut ergo ille non vcrus Jesus, nec illa terra promissionis vera, sed figurata: ita manna non cibus vere coelestis, sed figuratns; ita petra ilia non vere Christus, sed figuratus, et sic omnia. Quam ergo sihi exigit considerationem dubitatio Moysi? Ne forte et ibi aliqua figura expressa sit, et innuerit intelligenti, et ad inquirendum commoverit et provocaverit animum. Video enim et post illam dubitationem, et post iram Dei, et post minas mortis, et post remotionem ab introductione populi in terram promissionis, multa Deum sic dicere ad Moysen, tanquam ad amicum, quomodo et antea loquebatur: usque adeo ut ipsi Jesu Nave obedientiæexemplum de Moyse proponatur, et hoc eum moneat Deus, ut sic ei serviat, quomodo servivit Moyses; et sic se pollicetur cum eo futurum, quomodo cum Moyse. Evidenter, charissimi, constringit nos ipse Deus, non passim reprehendere. sed intelligere dubitationem Moysi. Figura pena jacens, figura virga percutiens, figura aqua fluens, figura et Moyses dubitans. Et ibi dubitavit, ubi percussit. llinc facta est dubitatio Moysi, quando lignum accessit ad petram. Jam veloces praevolant, imo tardos patienter exspectent. Dubitavit Moyses quando lignum accessit ad petram: dubitaverunt discipuli quando viderunt Dominum crucifixum. Ilorum figuram gerebat Moyses. Figura erat Petri illius ter negantis. Quare Petrus dubitavit? Quia lignum petræ propinquavit. Cum mortis suae genus, id est, crucem ipsam praenuntiaret Dominus, ipse Petrus expavit: Absit a te, Domine, non erit hoc (Matth. xvi, 22). Dubitas, quia petræimminere virgam vides. Ideo spem suam, qnam gcrebant de Domino discipuli, tunc perdiderunt: quodam modo interceplaesl, quando crucifixum viderunt, quando planxerunt occisum.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.4.1-29","label":"302.4.1 to 302.4.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.4.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.4.56-64","label":"302.4.56 to 302.4.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.4.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.4.56"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}