{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 347.3.24-47","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 347.3.24-47","ref":"347.3.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/347.3.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/347.3.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/347.3.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":233,"text":"reus erit. gehennœ ignis. (Id. v, 22). Quod est ergo consilium, nisi quod Dominus dicit, Dimittite, et dimittetur vobis. (Luc. v!, 37)? Et ideo sicut in gradibus qnos per Isaiam discimus, quintum est consilium; sic in Evangelio in illis beatitudinis laudibus quinto loco ponitur, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sextus est apud Isaiam intellectus: ubi ab omni falsitate carnalis vanitatis corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in linem. Propterea sexto loco eliam Domninus dixit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 7, 8). Cum vcro ad finem perventum fuerit, jam consislilur, jam requiescitur, jam sccura pace triumphatur. Et quis finis, nisi Dens Christus? Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. x, 4). Et sapiemia Dei quis, nisi Christus? Et filius Dei quis, nisi Christus? In il!o ergo sapientes, et in illo filii Dei fiunt, quicumque fiunt: et hæc est pax plena atque perpetua. Idco cum apud Isaiam sit septima sapientia sursum versus ascendentibus, unde cœpit ipse ad nos docendo descendere; septimo etiam loco Dominus qui nos crigit, posuit, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Uas igitur promissiones habentes, et his gradibus tendentes ad- Dominum, omnia mundi hujus aspera ei dura toleremus, nec nos ejus frangat sævitia, qua victa in æterna pacc gaudebimus. Ad hoc nos cnim jam demonstrato fine cohortatur octava sententia, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v, 9, 10).","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 347.3.1-23","label":"347.3.1 to 347.3.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/347.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/347.3.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 348.3.1-31","label":"348.3.1 to 348.3.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/348.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/348.3.1"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}