{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.54-98","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.54-98","ref":"354.3.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.54.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":286,"text":"tPhilipp. II, 3, et Rom. xn, 10). Hæc eLenim si cogitetis, non eritis apud vos magni. Magis enim cogitare debetis quid vobis desit, quam quid vobis adsit. Quod habes. cave ne perdas: quod nondum habes, supplica ut habeas. In quantis sis minor, tibi cogitandum est; non in quantis sis major. Si enim cogitas quantum præcessisti alterum, lime tumorem. Si vero cogitas quantum tibi adhuc deest, ingemiscis; ct cum ingemiscis, curaris, humilis eris, tutior ambulabis, non præcipitaberis, non inflaberis. CAPUT VI. — 6. Charitas sectanda, ut vitetur inflatio. Superbia quid est, et cur parit invidiam. An fugienda scientia, ne inflet. Et minam possint omnes de una charitate cogitare. Sola est enim quæ et viucilomnia, et sine qua nihil valent omnia, et quæ ubicumque fuerit trahit ad se omnia. Ipsa esi quæ non æmulatur. Quaeris causam? Attende quod sequitur: Non inflatur ( I Cor. XIII, 4). Prior est in vitiis superbia, ut dicere coeperam, deinde invidia. Non enim invidia peperit superbiam, sed superbia peperit invidiam. Non enim invidet, nisi amor excellentiæ. Amor excellentiæ, superbia vocatur. Cum ergo in ordine prior sit superbia, sequatur autem invidia; Apostolus in laudibus charitatis noluit dicere prius, Non inflatur; et postea, Non æmulatur: sed prius dixit, Non æmulatur; postca. Non inflatur. Quare hoc? Quia cum dixisset, Non æmulatur, quasi quæsiturus cras causam, quare nou æmulatur; subdidit, Non inflatur. Ergo si ideo non æmulatur, quia non inflatur; si inflaretur, æmularetur. Hoc in vobis crescat, et anima solidatur, quia non inflatur. Scientia, ait Apostolus, inflat. Quid ergo? scientiam fugere debetis, ct electuri cstis nihil scire potius quam illnari? Utquid vobis loquimur, si melior est ignorantia qnam scienlia? utquid vobis disputamus? utquid ista distinguimus? utquid quod nostis admonemus, quod non nostis inferimus, si scientia cavenda est, ne inflet?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.28-53","label":"354.3.28 to 354.3.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.28"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.99-134","label":"354.3.99 to 354.3.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.99"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}