{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.99-134","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.99-134","ref":"354.3.99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.99.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":283,"text":"Ergo amate scientiam, sed anteponite charitatem. Scientia si sola sit, inflat. Quia vero charitas ædificat (I Cor. VIII, 1), non permittit scientiam inflari. Ibi ergo inflat scientia, ubi charitas non ædificat: ubi anteit ædificat, solidata est. Nun est ibi inflatio, ubi petra est fundamentum. CAPUT VII. — 7. Stimulus carnis Apostolo datus, ne superbiret. Exaudiri optemus, non ad voluntatem, sed ad sanitatem. Ætertia quomodo petenda, quomodo temporalia. Quantum autem tentat inflatio, hoc est, elatio, ut propter hoc vitium etiam tantus ille Apostolus appositum sibi esse diceret stimulum carnis angelum satanæ, a quo colaphizaretur! Qui colaphizalur, caput ejus tunditur, ne erigatur: nam et ibi de scientia metus crat inflationis, hoc est elationis. Ait enim: In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Ibi ergo metuenda erat elalio. ubi magnarum rerum crat revelatio: c III magnitudine revelationum « mearum ne extollar, datus est mihi stimulus canus « meæ, angelus satanæ. qui me colaphizet. Propter « quod ter Dominum rogavi, ut auferre! eum a me: « et dixit mihi, Sufficil tibi gratia mea; nam virtus in < infirmitate perficitur i (II Cor. XII, 7-9). Petitæger, ut quod ad salutem apponit medicus, cum vQluerit ægrotus auferatur. Medicus dicit: Non; mordet, sed sanat. Tu dicis: Tolle quod mordet. Medicus dicit: Non tollo, quia sanat. Tu ad medicum quare venisti? Sanari, an molestiam non pati? Nun ergo exaudivit Dominus Paulum ad voluntatem, quia exaudivit ad sanitatem. Nam non est magnum,exaudiri a Deo ad volunlalem; non est magnum. Ne putetis magnum esse hoc, quando quisquc orat, pro magno, si exauditur. Quære quid ora!. quære in qno exaudiatur. Nam non habeatis pro magno, exaudiri ad voluntalem: habete pro magno, exaudiri ad utilitatem. Ad voluntalem etiam dæmones exauditi sunt, et ad porcos quos petierant, ire permissi sunt (Matth.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.54-98","label":"354.3.54 to 354.3.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.54"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.135-165","label":"354.3.135 to 354.3.165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.135"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}