{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 358.4","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 358.4","ref":"358.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/358.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/358.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/358.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":355,"text":"Charitas latum mandatum, quo pax redintegratur. Et quis potest ibi omnia de tabulis sanctis possessionis hujus testimonia recitare? Quare ergo non convertuntur ad Ecclesiam, nisi quia ipsius est vox Ecclesia?, Convertantur ad me qui timent te, et cognoscant testimonia tua? Vidit hoc Ecclesia, quod dixit in Psalmo: modo audistis; recentia sunt verba in auribus et cordibus vestris. Omnis consummationis nidi finem. Quid est, Omnis consummationis vidi finem? Consummationis perfectionis, non consumptionis: vidi finem perfectionis. non abolitionis. Omnis consummationis vidi finem. Quis est iste finis? Latum mandatum tuum valde (Psal. CXVIII, 79, 96). Finis enim præcepti est, jam vos dicite mecum ( a populo acclamatum cst), charitas de corde puro (I Tim. I, 5). Omnes dixistis, quod non infructuose semper audistis. Finis præcepti eat charitas de corde puro. Finis, quo perficimur, non quo consumimur. Iste finis latus est, quia mandatum Dei est, de quo dictum est, Latum mandatum tuum valde. Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 54). Vidc latitudinem mandati hujus. Ubi latum est? numquid in carne? In corde potius. Nam si et in carne latum esset, auditores studiosi, angustias non pateremini. In corde latum est. Ubi latum est vide, si sit undc videas, et hinc audi Apostolum, quam latum est mandatum charitatis. Charitas autem Dei diffusa est in cordibus vestris (Rom. v, 5). Non dixit, Inclusa; sed, diffusa. Verbum. euim quod est inclusa, quasi angustias sonat: quod est diffusa, latitudinem insinuat. Latum ergo mandatum tuum valde. Domino Deus noster, approba quia propter ipsam latitudinem fratres nostros ad possessionem pacis invitamus. Episcopi vultis essc? Nobiscum estote. Non vult populus duos episcopos. Nobiscum iu hæreditate fratres cstotc. Non propter honorcs nostros impediamus parem Christi. Quem honorem in coelesti pace acrepturi sumus, si honorem nostrum nunc in terrena litc defendamus? Tollatur paries erroris, et simul simus. Agnosce me frairem: agnosco te fratrem: sed excepto schismate, excepto errore, excepta dissensione. Hæc corrigatur, et meus es. Annon vis esse incus? Ego, si tc corrigas, volo esse tuus, Ergo sublato errore de medio, tanquam pariete maceriæ contradictionis et divisinnis, esto fralcr meus, ct ego sim Crater tuus, ut ambo simus ejus qui Dominus cst et meus, et tuus.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 358.3","label":"Sermon 358","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/358.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/358.3"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 358.5","label":"Sermon 358","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/358.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/358.5"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}