{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.17.29-55","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.17.29-55","ref":"361.17.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.17.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.17.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.17.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":310,"text":"Dicta sunt autem, si meministis, quantum Deus suggerere dignatus cst necessaria, et de rerum natura quotidianisque exemplis dicta sunt testirnonia; et de ipsa omnipotentia Dei cui nihil dirOcile est, qui si potuit facere quod non erat, multo magis potest reparare quod erat; et de ipso Domino et Salvatore Jesu Christo, quem constat resurrexisse, neque ejus resurrectionem factam nisi in forma servi, quia neque mors fieri potuit, unde opus esset resurgere, nisi per formam servi. Unde quoniam servi sumus, id in forma nostra sperare debemus, quod ille in forma servi praemonstrare dignatus est. Obticescant ergo linguæ dicentium, Manducemus et bibamus; cras enim morimur. Prorsus et vos respondete, et dicite: Jejunemus et oremus; cras caim moriemur. CAPUT XX. — 19. Ultimum judicium exspectare exemplo Noe admonemur. Restat ut dicamus qualis erit in resurrectione vita justorum. Sed quia jam bodie moderatum tempus videtis assumptum, id qund reddidimus ruminate: hoc autem quod debemus, orate ut aliquando reddamus. Illud maxime tencte quare locuti sumus, præsertim propter dies festos istos, fratres mei, quos Pagani celebrant. Attendite vobis: transit hic mundus, recordamini Evangelium ubi prædicit Dominus sic futurum novissimum dicm. quomodo in diebus Noe. Manducabant et bibebant, emebant et vendebant, uxores ducebant, nubebant, donec intravit Noe in arcam; venit diluvium, et perdidit omnes (Luc. XVII, 27). Habetis apertissime Dominum præmonentem, et alio loco dicentem, Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Id. XXI, 34). Sint lumbi vestri accincti, et lucernce ardentes 1; et similes estote pueris exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis (ld. XII, 35, 3G ). Exspectemus cum venturum, non nos torpentes inveniat. Turpe est mulieri conjugatse non desidcrare virum suum: quanto turpius Ecclesiæ non desiderare Christum? Venit vir ad carnales amplexus, et magnis votis castae uxoris accipitur: venturus est sponsus Ecclesiae ad tradendos aeternos amplexus, ad faciendos nos sibi sempiternos cohæredes, et nos ita vivimus, ut ejus adventum non solum non desideremus, sed etiam timeamus!","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.17.1-28","label":"361.17.1 to 361.17.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.17.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.17.56-63","label":"361.17.56 to 361.17.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.17.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.17.56"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}