{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.272-299","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.272-299","ref":"361.8.272","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.272","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.272.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":282,"text":"Ergo, fratres cur hoc diximus? Ne forte ita vobis subrepant illi de quibus dicit Apostolus, Corrumpunt mores bonos colloquia mala; quia dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim morimur (Id. xv, 53, 32): ut dicant vobis (non audent enim Christum reprehendere, contremiscunt majestatis auctoritatem toto orbo fundatam; scd quomodo scriptum est, Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis frendet et tabescet (Psal. CXI, 10): frendere potest, et tabescere potest; blasphemare autem Christum non audet); ne forte ergo ila loquantur cldicanl, Christo tantum licuit. Aliquando cnim et ex animo dicunt, aliquando autem timore dicunt: tu tamen et quid audeant dicere altende, ct quid non audeant. CAPUT X V. — 15. Christus dolose ab infidelibus laudaMur, ne similem resurrectionem speremus. Dicturi ergo sunt: Dicis milii quod resurrexerit Christus, et inde speras resurrectionem mortuorum; sed Christo licuit resurgere a morluis. Et incipit jam laudare Christum, non ut illi det honorcm, sed ut tibi faciat despera. lioncm. Serpentis astula pernicies, ut laudc Christi te avertat a Christo, dolose prædicat quem vituperare non:.udct. Exaggerat majestatem illius, ut singularem faciat, ne tu spercs tale aliquid, quale in illo resurgente monstratum cst. Et quasi religiosior apparet erga Christum, cum dicit: Ecce qui se audet comparare Christo, ut quia resurrexit Christus, cl se resurrecturum putet. Noli perturbari perversa laude Impcratoris tui; hostiles insidiæ tc perturbant, sed Christi humilitas ct humanitas te consolatur, Ille prædicat quantum erectus sit Christus a tc: Christus autem dicit quantum descendit ad te. Responde ergp huic: excita illam Iidem; tempestas est, fluctus sunt, laborat navis, dormit Christus; excita illam fidem, noli oblivisci quod credidisti (Matth. VIII, 24-26). Statim respondebis, cum in te fides evangelica vigilare coeperit. Non cris inops in respondendo: non enim tu cris qui loqucris;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.247-271","label":"361.8.247 to 361.8.271","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.247"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.300-331","label":"361.8.300 to 361.8.331","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.300"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}