{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.3.67-95","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.3.67-95","ref":"362.3.67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.67.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":283,"text":"v, 6 et 7). Et iterum: Spe enim, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non eat spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25). CAPUT V. — 5. Ecclesia docet quod credidit, non quod novit. Sic ergo, fratres, audite a me vocem qnse est in Psalmis, piam, humilem, mansuetam, non elatam, non turbulentam, non praecipitem, non temeranam. Ait enim quodam in loco Psalmus: Credidi, propter quod locutus sum. Et interposuit hoc testimonium Apostolus, atque subjecit: Et nos credimus, propter quod et loquimur ( Psal. ex v, 10, et II Cor. IV. i 3). Vultis ergo ea me dicere quae novi? Non vos fallo, audite quod credidi. Non vobis vilescat, quia quod credidi auditis: auditis enim veracem confessionem. Si autem dicercm, Audite quod novi; audiretis temerariam præsumptionem. Si ergo, fratres, omnes nos, et, ut credimus sanctorum literis, omnes etiam qui ante nos in carne vixerunt, et per quos loquens Spiritus Dei distribuit hominibus tantum quautum satis esset significari peregrinantibus, omnes quod credimus loquimur: Dominus autem ipse, quæ noverat Quid igitur, si solus Dominus de vita in æternum futura nossc poterat quod dicebat; alii vero sequentes Dominum, ideo quia credidcrunt? Invenimus ipsum Dominum nostrum Jcsum Christum, scientem quid loqueretur, non dicentem tamen. Ait enim quodam in loco discipulis suis: Ad!;:;.: mulla habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Joan. xvi, 12). Ille propter illorum infirmitatem, non propter suam difficultatem, quod noverat dicere differebat. Nos autem propter communem omnium nostrum infirmitalem, non quod novimus satis digne eloqui conamur, sed quæ digne credimus, ut possumus, explicamus; et vos capite ut potestis. Et si amplius forte capere aliquis vestrum potest, quam ego dicere;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.3.44-66","label":"362.3.44 to 362.3.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.44"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.3.96-122","label":"362.3.96 to 362.3.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.96"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}