{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 363.5.47-60","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 363.5.47-60","ref":"363.5.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/363.5.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/363.5.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/363.5.47.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":157,"text":"Deus enim superbis rcsistit, humilibus autem dal gratiam (Jacobi IV, 6). Quia intravit equitatus Pharaonis cum curribus et adscensoribus in mare; et adduxit super eos Dominus aquas maris. Filii auteur Israel ambulaverunt per siccum, per medium mare. Maria tympano assumpto concinens quid figurat. Hoc cantavit Moyses et. filii israel, hoc Maria prophclissa et filue Israel cum ea, hoc et nos modo, sive viri ct feminæ, sive spirilus et caro nostra. Qui cnim Jesu Cliristi sunt, ait Apostolus, carnem suum crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. v, 24). Hoc signilicare congruenter intelligitur tympanum, quod assumpsit Maria,ut huic canlico consonaret. In ligno enim caro extenditur, ut tympanum fiat: et ex cruce discunt suavem sonum gratiæ confiteri- Humiles ergo per Baptismum facti gratiæ pietate, et exstincta ibi nostra superbia, per quam superbus ini. micus nobis dominabatur, ut jam qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. i, 51), Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus eat; equum et equitem projecit in mare.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 363.5.22-46","label":"363.5.22 to 363.5.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/363.5.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/363.5.22"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}