{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 8.47-64","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 8.47-64","ref":"8.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/8.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/8.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/8.47.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013e"},"verse":false,"words":282,"text":"Cum autem non passis æqualem dicere ex alia parte ct ex alia inæqualem, quia non sunt in Dco partes; non possis dicere ex alia cum esse æqualem, ex alia minorem, quia non sunt in Deo qualilates; sccundum Deum non potes dicere aequalem, nisi omni modo aequalem: uude ergo potes dicere minorem, nisi quia formam servi accepit? Itaque, fratres, semper hæc advertite. Si in Scripturis regulam quamdam acceperitis, omnia vobis lux ipsa monstrabit. Sicubi iuvcneritis, secundum quod dictum est, æqualem Filium Patri, secundum divinitatcm accipite. Seeundum forinam vero servi assumptam, minorem accipite: secundum quod dictum est, Ego sum qui sum; et secundum quod dictum cst, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 44, i 5, 16): sic tenebitis, et quod in ejus natura est, et quod in ejus misericordia. Arbitror salis esse dictum de illo etiam modo, quo Dominus noster Jesus Christus Salvator noster caput Ecclesiæ mediator factus, per quem reconciliamur Deo, Deus et homo insinuatur in Scripluris. CAPUT IX. — ii. Christus tertio modo intelligitur caput et corpus. Tertius modus est, quomodo totus Christus secundum Ecclesiam, id est, caput et corpus prædicetur. Etenim caput et corpus unus est Christus: non quia sine corpore non ost integer, sed quia et nobiscum integer esse dignatus est, qui et sine nobis semper est integer, non solum in eo quod Verbum est unigenitus Filius æqualis Patri, sed ct in ipso homine quem suscepit, et cum quo simul Deus et homo est. Verumtamen, fratres, quomodo corpus ejus nos sumus, et nobiscum unus Christus 2? Ubi invenimus hoc, quia unus Christus est caput et corpus, id cst, corpus cum capite suo? Sponsa cum sponso suo quasi singulariter loquitur apud Isaiam: certe unus idemque loquilur;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 8.31-46","label":"8.31 to 8.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/8.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/8.31"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 8.65-93","label":"8.65 to 8.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/8.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/8.65"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}