{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.7.28-55","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.7.28-55","ref":"380.7.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.7.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.7.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.7.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013f"},"verse":false,"words":279,"text":"Et utique lucerna lumcn est, non sicut dies y sed tamen lumen est. Ergo lucerna accenditur ut luceat, et Joannes illuminatus cst ut loqueretur. Si ergo Joannes illuminatus est ut loqucretur, agnoscat se lucerna, ne superbiæ vento exstinguatur. Sed forte lumen discipuli, et lucerna Joannes? Domi. nus enim de Joanne ait, Ille erat lucerna ardens, et lucens: de discipulis autem, Vos estis lumen mundi. Discipulos suos prætulit Joanni? Numquid et fideles illi quos alloquitur Paulus, præponendi sunt Joanni, quibus ait, Fuistis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8)? Lux ergo Apostoli, et lux fideles ex peccatoribus justificati, ex infidelibus fideles facti: tamen lucerna non sunt dicti discipuli. Attende, forte dicti, et non alio loco, sed Ibi: ut ostenderet quemadmodum eos dixerit lumen; quia non lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; sequere verba Evangelii: Vos estis lumen mundi. Non potest civitas abscondi supra montem constituta. Sed de civitate dixit, non de lumine? Sequere adhuc: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio. Tale lumen estis, quale Joannes: lucerna illuminata. Tanquam cujus vox, vel quorum vox praecesserat, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29). Quas tenebras in Apostolis? Fuimus et nos aliquando, etc. (a), quomodo illius reprobi et blasphemi, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Ecce tenebræ, accendatur lucernaa:Sed misericordiam consecutus sum (I Tim. i, 13). Et ut noveris de ipsis dictum, Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt; statim sequitur, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra: sed in humilitate, quia hominem oportet minui. Quomodo autem Deum crescere?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.7.1-27","label":"380.7.1 to 380.7.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.7.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 380.7.56-64","label":"380.7.56 to 380.7.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.7.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/380.7.56"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}