{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 396.2","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 396.2","ref":"396.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/396.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/396.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/396.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013f"},"verse":false,"words":185,"text":"In hoc enim hahcmus tristitiam de homine sicut homines. Quid ergo faciemus ut non simus homines? Homines ergo de hominis abscessu humaniter contristamur: sed quomodo audivimus lectionem divinam, quod consummatus in brevi replevit tempora longa (Sap. IV, 13)? Ergo illic tempora computemus, sicut computatur dies. Quidquid ergo vobiscum egit horlando. loquendo, se ipsum proponendo ad imitandum, ad Deum laudandum et colendum, tenete; et Memoria ipsius ornatissima vos eritis. Non enim hoc illi magnum est, recondi tumulis marmoratis; sed condi in cordibus vestris. Vivat sepultus in vivis sepulcris. Sepultura enim rjus memoria vestra est. Apud Deum vivit, ut felix sit; apud vos vivat, ut felices sitis. Exhortari vos ad fidelem prudentiam multis verbis fortasse possemus, nisi et nos dolore humano vix loqui sineremur. Proinde quia donavit nobis Deus. ut morienti ad tempus præsentes essemus; quoniam donavit nobis, ut funus ejus deduceremus: deductio quæ debetur charitati, nihil addit felicitati: donavit etiam, ut sanctitatem vestram videremus, vosque alloqueremur, III pro modulo nostro consolandi vos consolarentur: quidquid nos dolor dicere non permitiit, eogitando supplete; ei noster animus in recordaliuno tanti viri, etsi habet humanum mœrorem, non habet infidelem desperationem.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 396.1","label":"Sermon 396","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/396.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/396.1"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}