{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 6","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013f"},"verse":false,"words":244,"text":"feminis etiam junioribus dicta conveniunt. In ecclesiis non se ostentent. Nec vos, feminæ adolescentula, alienum a vobis arbitremini hunc esse sermonem. Ad vos enim, non tamen ut confundam vos, hæc dico, sed ut filias meas charissimas moneo: juvenilia desideria fugite. Nuptæ Susannam, viduæ Annam, virgines Mariam cogitate. Nec in publicumpropterea procedatis, ut florem feni vestri oculis hominum ostentare cupientes, in domo vitae mortem quaeratis. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flores feni. Quid ergo facietis cum fenum aruerit, flos deciderit? Verbum autem Domini, quod manet in æternum (Isai. XL, 6-8), cineres vestros non facile inventurum putatis, quod nunc superha aetatis viridilate contemnitis? Ecce iterum dico atque contestor, Juvenilia desideria fugite. Si auditis hoc, si obtemperatis, si tanquam Dei verbum cum honore et timore suscipitis, non solum pulchri ante oculos Dei, sed etiam sani eritis. Si autem de hac admonitione nostra etiam, jocos fortasse amatorios vobis faciatis; de ipsis ferramentis mcdici mortifera vobis vulnera infligetis. Certe Judæi qui Dominum crucifixerunt ( cum audimus, horrescimus et ingenti exsecratione prosequimur, sed tamen illi cum de sua luxuria cogitarent, deliciosorum agrorum solitudines mcditaban* tur, dicentes: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra (Sap. i!, 8). Quomodo ergo parceret Christo, si cum invenisset in terra, qui quidem non solitaria prata irritandis libidinibus suis, sed frequentissimas ecclesias elegit regnantis in cœlo? Ecce tertio contestor et dico, dcsidcria iuvenilia fugite. Danielis desideriis xstuate. Filii, a juventute vestra eligite doctrinam, et usque ad canos invenietis sapientiam (Eccli. VI, 18).","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 5","label":"Ad juvenes (c)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/5"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 392.1","label":"Sermon 392","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/392.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/392.1"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}