{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.1-27","citation":"Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.1-27","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062c"},"verse":false,"words":286,"text":"CAPUT PRIMUM. — i. Pompa' diaboli, quibus renuntiant baptizandi. Sacramentum Symboli quod acccpistis, memoriæque mandatum pro vestra salute retinetis, noveritis hoc esse fidei catholicæ fundamentum, super quod ædificium surrexit Ecclesiæ, constructum manibus Apostolorum et Prophetarum. Ædificium enimdomus Dci, lapidcs sunt vivi: quo l estis vos. Ita enim credentibus scribit Apostolus: Nescitis, inquit, quia temptum Deiestis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (1 (jor. 111, 16)? Sed et apostolus Petrus alloquens fideles, Vos inquit, tanquam lupides vivi ædificamini in domum spiritualem (I Petr. II, 5). Quisquis huic ædificio conjungi desiderat, renuntiet diaboto, pompis et angelis ejus. Pompæ diaboli sunt quæque illicita desideria, quæ turpant, non quæ exornant animam; ut sunt desideria carnis, desideria oculorum, ambitiones sæculi. Ad cancupiscentiam carnis pertinent illecebræ voluptatum: ad concupiscentiam oculornm, nugacitas spectaculorum: ad ambitionem sæculi, insana superbia; ubi est fumus inflatus, ut homo positus in aliqua potestate, hominem se esse non agnoscat, cum de homine judicat. Cui ergo vult mundum vincere, tria ista vincat quae sunt in mundo: et per hæc illum vincit etia;n, qui suadendo per superbiam decepit mundum. CAPUT II.—2. Cultus idolorum reprehenditur. Postquam autem homo renuntiando diabolo excludit pessimum invasorem, introducat optimum possessorem; credat in Deum Patrem omnipotentem, etc. Magnum dunum gratiae, credere et intelligere Deum. Sed quid propheta dicit? Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, U). Credamus ergo, ut intelligamus, sed oremus, ut mereamur videre qnod credimus. Peccata enim, ct auctor peccati diabolus separavit animam a Deo: et dum creatura secuta est seductorem, suum deseruit salvatorem; facta est ruina magna: et erravit anima, ut pro vcro Deo colerct idola, ct adoraret ipsa quae fecit, deserendo illum a quo facta est. Adorando cnim lapidem nullam habentem vitam, ipsa perit, deserendo Deum qui est ejus vera et æterna vita.","prev":null,"next":{"citation":"Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.28-41","label":"6.28 to 6.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.28"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062c/stoa0040.stoa062c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}