{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 2.37-59","citation":"Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 2.37-59","ref":"2.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/2.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/2.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/2.37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062a"},"verse":false,"words":277,"text":"Facit quidquid bene vult, quidquid juste vult: quidquid autem male fit, non vult. Nemo resistit omnipotenti, ut non quod vult faciat. Ipse fecit cælum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, invisibilia et visibilia: invisibilia, sicut sunt in cena Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli, si bene vixerirnus, cives nostri. Fecit in caelo visibilia; solem, lunam, stellas. Suis animalibus terrestribus ornavit terram, implevit aerem volatilibus, terram ambulantibus et serpentibus, mare natantibus: omnia implevit suis creaturis propriis. Focit et hominem ad imaginem et similitudinem suam in mente: ibi est enim imago Dei; ideo mens ipsa nan potest comprehendi nec a se ipsa, ubi est imago Dei. Ad bec facti sumus, ut creaturis caeteris dominemur: sed per peccatum in primo homine lapsi sumus, et, in mortis bacreditatem omnes devenimus. Facti sumus humiles mortales, impleti suRius timoribus, erroribus: hoc merito peccati; cum quo merito et reatu nascitur omnis homo (Gen. I-III). Ideo sicut vidistis hodie, sicut nostis, et parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quæ decepit hominem, ut possideret homines. Non ergo creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsumalur: sed ille sub quo sunt omnes qui com peccato nascuntur; est enim princeps peccatorum. Ac per hoc propter unum qui lapsus est et omnes misit in mortem, missus est unus sine peccato qui omnes in se credontes perducat ad vitam, liberans eos a peccato. CAPUT II. — 3. Filium Dei Dominum nostrum vere esse Deum et omnipotentem. Pater et Filius non dii duo, sed unus Deus. Filius omnipotens et œqualis a Patre genitus. Ideo credimus et in Filium ejus, id est, Dei Patris omnipotentis, unicum, Dominum nostrum. Quando audis unicum Dei Filium, agnosce Deum.","prev":{"citation":"Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 2.1-36","label":"2.1 to 2.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/2.1"},"next":{"citation":"Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 2.60-77","label":"2.60 to 2.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/2.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/2.60"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062a/stoa0040.stoa062a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}