{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones. De Urbis Excidio 7.18-39","citation":"Augustine, Sermones. De Urbis Excidio 7.18-39","ref":"7.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-urbis-excidio/7.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-urbis-excidio/7.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-urbis-excidio/7.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones. De Urbis Excidio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-urbis-excidio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064b"},"verse":false,"words":302,"text":"Nemo de domo sua quidquam perdidit, patentem omnis homo sicut dimisit invcnit (a). CAPUT Vn. — 8. Ut Constantinopolis ita et Roma a Deo correpta potius quam perdita. Quid dicemus? Utrum ista ira Dei. an potius miscricordia fuit? Qnis dubitet misericordissimum patrem corrigere voluisse, et terrendo, non perdendo punire, quando nihil hominum, nibil domorum, nihil moenium tanta impendens præsens calamitas I læsit? Prorsus sicut solent manus erigi ad feriendum, et consternato illo qui te tendus crat, miseratione revocari, ita factum est ilii civitati. Verumtamen si eo tempore, quo illa derelicta populus universus abscessit, irrueret vastitas loco, totamque urbem sicut Sodomam, nullis saltem ruinis remanentibus, perdidisset; quis etiam sic dubitaret quod Deus pepercisset illi civitati, qua præmonita et territa, et discedente atque migrante, locus ille consumeretur? Sic minime dubitandum est pepercisse Dcum Romanæ etiam civitati, quæ ante hostile incendium in multis ex multa parte migraverat. Migrarunt qui fagerunt, migrarunt qui de corpore exierunt: multi præsentes utcumque latuerunt, multi in lacis sanctis vivi salvique servati sunt. Manu ergo emendantis Dei correpta est potius civitas illa, quam perdita: tanquam servus sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multis (Luc. XII, 47). CAPUT VIII. — 9. Tribulationis temporalis utilitas. Atquentinam valeat ad exemplum timoris, et mala concupiscentia sitiens mundum, et appetens perfrui perniciosissimis voluptatibus, demonstrante Domino quam sint instabiles et caducæ omnes sæculi vanitates et insaniae mendaces, potius refrenetur, quam sub flagellis dignissimis adversus Dominum murmuretur. Sed unam tribulam sentit area, ut stipula concidatur, granum mundetur; unum ignem patitur fornax aurificis, ut palea in cinerem pergat, aErum sordibus careat: sie et unam tribulationem Roma pertulit, in qua vel emendatus vel liberatus est pius; impius autem damnatus est, sive ab bac vita raptus sit ubi magis poenas justissimas lueret, sive hic remanscrit ubi damnabilius blasphemaret, aut certe pro ineffabili clementia sua Deus, quos novit salvandos, pœnitentiœ reservaret1.","prev":{"citation":"Sermones. De Urbis Excidio 7.1-17","label":"7.1 to 7.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-urbis-excidio/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-urbis-excidio/7.1"},"next":{"citation":"Sermones. De Urbis Excidio 7.40-60","label":"7.40 to 7.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-urbis-excidio/7.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-urbis-excidio/7.40"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones. De Urbis Excidio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa064b/stoa0040.stoa064b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}