{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 5.105-133","citation":"Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 5.105-133","ref":"5.105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/5.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/5.105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/5.105.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064a"},"verse":false,"words":278,"text":"Quid ergo facimus inter has duas sententias? Si contrariæ sunt, quam respuemus, quam tenebimus? Sed non sunt contrariae. Intendat enim Charitas vestra: interim ego ambas accipio, et ambas concordes, quantum potuero, demonstrabo. Tu autem quisquis alium auctorem c'mis constituis, alium spiritus, de illa quid agis? Nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam. Vel similitudo non te terret? quia nutrit, inquit, et fovet.,anu, sicut et Christus Ecclesiam. Compedem putas carnem: quis amat compedem suam? Carcerem putas carnem: quis amat carcerem suum? Nemo enim unquam carnem suam odio habet. Quis non oderit vinculum suum? quis non oderit pœnam suam? Et tamen, Nemo unquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicul et Christus Ecclesiam. Tu ergo qui alium auctorcm ponis carni, alium auctorem spiritui, alium positurus es Ecclesiæ, alium Christo: quod qui sapit, desipit. Diligit ergo unusquisque carnem suam, Apostolus dicit, et præter Apostoli dictum unusquisque in sc probat. Quantumlibet enim sis domator carnis, quantalibet in eam severitate accendaris, nescio utrum non claudes ocuLlum, si aliquis ictus immineat. Est ergo quasi quoddam conjugium spiritus et carnis. Unde ergo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem? unde ista pœna, quæ ducta est de mortis propagine? Unde dictum est, Omnes in Adam moriuntur (I Cor. xv, 22)? et unde dicit Apostolus, Fuimus aliquando et noa natura filii irae, sicut et creteri (Ephes. II, 3)? Accepit enim ille vindictam mortis, de quo nat! sumus,,et trahimus quod vincamus: et ideo concupiscimus adversus carnem, ut nobis domitam carnem subjiciamus, et eam ad obediendum attrahamus. Numquid ergo odimus, quam nobis cupimus obedire? Dat unusquisque et in domo sua plerumque disciplinam conjugi suae;","prev":{"citation":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 5.78-104","label":"5.78 to 5.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/5.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/5.78"},"next":{"citation":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 5.134-166","label":"5.134 to 5.166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/5.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/5.134"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa064a/stoa0040.stoa064a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}