{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.26-50","citation":"Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.26-50","ref":"9.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064a"},"verse":false,"words":286,"text":"Veni ergo ad unitatem, frater. Unum Deum colimus: nunquam Patrem et Filium vidimus litigantes. Nec mihi Pagani succenseant, quod haec dixi de diis eorum. Quare enim irascantur verbis meis, et non potius litteris suis? Illas prius, si possunt, imo, si volunt, delcant: non eis docendis grammatici vela suspendant. Irascitur mihi quia ego dico, qui dat mercedem ut filius ipsius discat. CAPUT VIII. - 10. Pagani Christianorum discordia avocari a christiana religione non debent. Charitas, vita; dissensio, mors. Ergo, charissimi, illi quidem tales deos habent, vel potius habuerunt. Quia eniin ipsi eos deserere noluerunt, ab eis deserti sunt. Et Inulti deseruerunt eos, et adhuc deserunt, dejiciunt templa eorum in cordibus suis: sed gaudeamus de illis, quia veniunt ad unitatem, non ad divisionem. Non inveniat paganus occasionem qua nolit esse christianus. Concordetnus, fratres, colentes,num Deum, ut et illos deserere multos deos exhortemur quodam modo nostra concordia, ut ad pacem et ad unitatem veniant colendi unum Deum. Et si forte fastidiunt, et hinc nobis calumniantur, quod unitatem inter nos Christiani non habemus, et inde sunt tardi et pigri ne veniant ad salutem; alloquar et ipsos paululum, et dicam, quod eis dicatis. NOli praeferant nobis quasi concordiam suam, non sibi tanquam de unitate sua placeant. Hostem quippe quem patimur, illi non patiuntur: illos et non ista agentes ipse possidet. Videt eos adoratores falsorum dcorum; videt eos servos, et servos daemoniorum quid ilii lucri est quia litigant, aut quid damni est quia non litigant? Et unum quamvis falsum et vanum sentientes, sibique consentientes, sic eos possidet. At vero cum desereretur, et multi ad unum Deum concurrerent, ejus sacrilega sacramenta desererent, templa cvertcrent, idola frangerent, sacrificia prohiberent; vidit se perdidisse quos tenebat, vidit a sua familia recessisse, verum Deum cognovisse: quid faceret?","prev":{"citation":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.1-25","label":"9.1 to 9.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.1"},"next":{"citation":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.51-70","label":"9.51 to 9.70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.51"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa064a/stoa0040.stoa064a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}